visores
Sed postea taliter in jam dicto loco ipsi illi judicatum fuit, ut
in noctes 40. apud homines 36. manu sua 37. in Ecclesia illa, in loco nuncupante illo
conjurare debeat, apud homines Visores et cognitores, eo quod ille quondam malo ordine
super eum venisset, etc. Cap. 31 : Similiter testes sibi similes Visores
et cognitores, etc. Vetus Notitia apud Perardum pag. 60 : Affirmantes, se
habere plurimos et veraces atque Visores testes, qui hoc ita verum esse scirent,
etc. Tabularium Regulæ ad Garumnam : Visores et testes hujus negotii
fuerunt, etc. Charta Lapurdensis apud Marcam lib. 4. Hist. Beneharn. cap. 9. §
8 : Testes et Visores hi sunt, etc. Tabularium S. Petri Generensis apud
eumdem lib. 5. cap. 25. § 8 : Hujus donationis sunt Visores, etc. Blanca in
præfatione ad Commentarios rerum Aragonensium : Alterum quidem pro eorum robore et
firmitate, quod sit de solennitatibus substantialibus contractuum, ut testes illorum
stipulationi præsentes intersint, atque hos testes, Visores et Auditores appellabant, et
ita appellati passim inveniuntur. Charta Alfonsi Regis Aragon. æræ 1153. apud
eumdem pag. 641 : Sunt testes Visores et auditores de hoc donativum suprascriptum,
etc. In alia pag. 794 : Testes sunt et Visores hujus rei, etc.
Visores
hujus negotii fuerunt Pontius Episcopus Bigorræ, etc. Visores et testes sunt W.
Arnaldi de Jugun, et filius ejus Arnaldus, in Chartul. Auxit. Charta ann.
1117. ex Tabul. S. Tiberii : Visores et testes hujus defensionis sunt,
etc.Hæc autem Viderunt et audierunt, etc.
Cujus rei testes Visorii, a minimo usque ad
maximum cuncti illius urbis dicuntur extitisse.vastafierent, præfecti erant a Rege. Matthæus Paris ann. 1135 :
Quod nefandi genus placiti adeo fuerat execrabile, quod
si Visores alicujus silvam, quem esse pecuniosum sciebant, a longe conspicerent, statim
vastum in ea prohiberent, sive esset, sive non, ut eum sine merito redimere potuissent.
Visernostris pro Inspicere, explorare, observare. MS. :
Ses forestiers a fait Viser
Ou il porroit grant cerf trouver.
Chron. ab ann. 1341. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 721 :
Les Francois les firent Viser,
Afin qu'ils peussent s'aviser
De les combattre en cette place.
Visitacion, pro Inspectio, in Litteris Caroli V. Reg. Franc. ann. 1372. tom. 5 : Ordinat. pag. 527 :
Nous aions entendu que plusieurs nos subgez s'efforcent de
entreprendre la Visitacion et cognoissance de aucuns desdiz mestiers, vivres et
marchandises, etc.Veours, eadem significatione, in Charta ann. 1314. ex Reg. 65. 2. Chartoph. reg. ch. 72 :
Le
verdier dou lieu, les Veours des forais, les serjans de la forest fiefez et autres, etc.
Voir jurez d'eauwe, in Ch. ann. 1355. tom. 2. Hist. Leod. pag. 421.Adam de Tindal optulit se versus Aliciam uxorem Roberti de
Courtenay, quæ se essoniavit de malo lecti..... et ipsa non venit, nec Visores
Infirmitatis illius, quia vicecomes significavit, quod ipse non fecit eam videri....
Consideratum est quod vicecomes faciat eam videri per 4. milites de comitatu suo,
etc. Adde Placit. incert. temp. ejusd. reg. Northumb. rot. 1. in dorso ibid. pag.
69. et Glanvillam lib. 1. cap. 18. sqq.