vngula
Jam lassum corpus nunc flagella scinderent, nunc contunderent
fustes, nunc equuleus extenderet, nunc Ungula effoderet, nunc flamma torreret.
Idem de Laude Martyr. : Non prædurantibus licet costis Ungula recurrat in
vulnus. Prudent. in Romano Mart. :
Scindunt utrimque milites teterrimi,
Mucrone hiulco pensilis latus viri,
Sulcant per artus longa tractim vulnera,
Obliqua rectis, recta transversis secant.
Lib. Peristeph. :
Illa virgas et secures et bisulcas Ungulas
Ultro fortis expetebat, etc.
Alibi non semel, in S. Vincentio, in S. Agnete, etc. Hieronymus Epist. 49 :
Cum lividas carnes Ungula cruenta pulsaret, et sulcatis lateribus dolor quæreret
veritatem.
Jussit eos omnes singulatim in eculeo suspendi, et radi latera eorum Unguibus
caprarum. Quod in extremitate bisulca essent, atque adeo caprinam ungulam
referrent, sic appellabantur.
Sanctum jubet Christophorum pensum, rudibus Ungulis
Denudatas ejus costas carnibus exciperent.
Strabus in Mammete :
...... Jubet altius ergo
Sanctum suspendi, tormentisque acribus amens
Pulsat utrumque latus, dum carpitur Unguibus uncis,
Nullam dat Mammes vocem.
Adde Acta Proconsularia Mart. apud Baron. ann. 285. n. 5. Acta SS. Phileæ,
Philoromi, etc. n. 3. Acta S. Saturnini n. 8. Passio S. Savini n. 7. Lactantius de Mortib.
Persecutor. n. 16. etc. Occurrit passim in Vitis Sanctorum. Lacerationes, ungularum scilicet.
Eculeis atque lacerationibus subjacere, in leg. 4. Cod. Theod. de Numerariis (8, 1.)
Lacerationes membrorum,apud Senecam lib. 3. de Ira cap. 3. Vide Gallonium.
Ferantur scilicet ferreæ ungulæ, et
Unguletur. Ejusdem Vita ex MS. Velseri cap. 4 : Iterum jussit eum
Exungulari. Acta S. Eulaliæ Barcinon. num. 6 : Jussit eculeum afferri et
suspendi eam, quamdiu Exungularetur.Et
incensum autem similiter de stacte, et Ungula et galbano, etc. Ubi vulgatus
Bibliorum Interpres Exod. 30. 34. a Gr. Onycha. Vide supra in hac voce.
Totaliter arbores fructiferas, plantas, et alias Ungulas, pascua,
prata, et alias segetes igne devastarunt. Ubi legendum opinor Virgulasatque intelligendum viridaria, pomaria. Vide Virgultum.