vngeld
Si frithman, i. homo pacis fugiat vel repugnet, et se nolit
judicare, si occidatur, jaceat Ungeld, i. insolutus. Ex Saxon. geld, solutio et
pecunia, et un, particula privativa. Vide Agild.seu tributum, in aliquot Chartis Germanicis, apud Joan. Noppium
Liberi sint ab omni
theloneo et Ungelt, exactione veniendi et redeundi. Vide Petrum Lambecium in
Orig. Hamburg. pag. 84. Charta Caroli IV. ann. 1357. inter Instrum. tom. 5. Gall.
Christ. novæ edit. col. 526 : Exemptæ ab omni steura, Ungelto, impositione et
vexatione quacunque. Nullum telonium vel Ungeldt, in Chronic. Wormat. ann.
1366. apud Ludewig. tom. 2. Reliq. MSS. pag. 146. In jure quoque percipiendi
telonia, pedagia, et id quod Ungelt vulgariter dicitur, et alias exactiones,
etc. in Charta Friderici Comit. Terretensis ann. 1225. apud Steyerer. in
Comment. ad Hist. Alberti II.Hontheimpag. 36. col. 1 :
Scabini et communitas
dictæ curiæ nostræ Trevirensis.... valeant.... onus vel talliam, quod vulgariter dicitur
Ungeld. imponere sibi ipsis. Ungelin, inter, Redit. assignatos a duce Austriæ ex
Cod. reg. 9484. 2. fol. 694. v° : Item de impositione vinorum venditorum, ibidem
nuncupata Ungelin vulgariter, annis communibus xl. libris.