vndecima
Talis usus longævus in territorio Corrensi habetur apud nos, ut decimam, et
Undecimam, quæ Undecima apud nos tasca nuncupatur, dominis suis habitatores ejusdem loci
reddant, quia rationibus consuetudinis cautum est et legalibus, ut decima Deo, Undecima
domino de omnibus quæ possident, persolvantur. Hæc apertiora etiam sunt in
Charta ann. 1309. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 86. col. 2 : Levatur ipsa taschia in
hunc modum ; videlicet de quolibet jornali fimato capitur Undecima gerba, in jornali non
fimato decima gerba. Vide Undenus.