Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

vndeiare

VNDEIARE
,
Undaizare
, Infantem vel moribundum non omnibus adhibitis Baptismi ceremoniis baptizare, nostris Ondoïer, lustrali aqua perfundere. Epist. Petri Episcopi Claromontensis ad Mauricium Episcop. Parisiensem, quæ est 3. inter Epistolas Stephani Episcopi Tornac. : Cum igitur puer natus esset, nec posset sacerdos ad baptizandum eum congrue reperiri, pater ejus immersit eum aqua, dicens : In nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti. Et hæc est pessima consuetudo in terra nostra, ut in talis necessitatis articulo dicant : In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nec totam exprimant verborum formam, quæ debet exprimi in baptismo, quod Undeiare vocant. Et Epist. 5 : Hoc enim dicere solent, qui literas ignorantes parvulos Undaizant : In nomine Patris, etc. In hisce Epistolis tractatur, an ejusmodi Baptismus valeat.
Undare
, Eodem significatu. Manuale sacerdotum ad usum Eccl. Autiss. ann. 1536. ubi de Baptismo : Sacerdos debet interrogare mulieres si infans fuerit Undatus aut non ; et tunc si fuerit Undatus, sub conditione baptizet eum.
Ondéer, in Lit. remiss. ann. 1389. ex Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 3. Umdéer, in aliis ann. 1449. ex Reg. 180. ch. 77 : La suppliant enfanta d'un fils, lequel incontinent qu'il fut né, elle print et Umdea.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list