vncus
Licet alicui terram vel Uncos jure feudali concessisse
dignoscimur, semper tamen solutionem decimæ decimarum excipimus. Alia Erici
Danorum Regis ann. 1249. lib. 7 : Unde cum in consecratione ipsius promisimus
providere Ecclesiæ Revaliensi de dote,... octoginta Uncos apud Revaliam dotis nomine
assignavimus. Mox : Insuper autem concedimus ipsi Episcopo 40. Uncos in
Vironia, in villa quæ dicitur Salgalle, etc.
Inbeneficiantes.... Jordanum
ejusdem ecclesiæ plebanum in viginti quinque Uncis in Curonia, in castellatura Lodgiæ,
in provincia Ugesse, quos Uncos, tam ei quam successoribus suis, secundum æstimationem
Uncorum, qui fuerunt intra viginti annos, assignamus cum decimis. Idem esse quod
nostris Reservatis sibi..... hæreditatibus, sive Uncis vel mansis. Vide supra
Laneus 2.
Scyrcipenses Slavi... intulerunt, civitati
Corbeiæ.... annuatim se debere aut vulpinam pellem, aut bis terdena nomismata
Bardewicensis monete simillima vel propria, de uniuscujusque soli sui Unci cultura,
quem nostrates aratrum vocitant.