vtlaga
Hors de la Loy, Utlage, ex Saxonico utlaga, extra legem; ex ute, foris, et laga, lex. Leges Henrici I. Regis Angliæ cap. 10 :
Qui excommunicatum,
vel Utlagam habet et tenet, etc. Cap. 53 : Si evaserit et aufugerit, pro
Utlaga reputetur. Adde cap. 13. etc.Utlagatus,lib. 4. cap. 35. ut et apud Hovedenum pag. 654. 655.
Utlagi, pag. 550. 774. Matth. Paris pag. 423. in Vitis Abbat. S. Albani pag. 99. etc.
Quant il trespasseront les barges,
Se il encontrent les Uslaige,
Bien les porront illuec atendre,
Et le dromont vers ax deffendre.
Wecteloix, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1458. ex Reg. 189. Chartoph. reg. ch. 256 :
Par lequel
ban furent deslors-en-avant (les dessus nommés) tenus et réputez Wecteloix
par la coustume de Flandres.exlegemfacere, proscribere. Cum enim quis reus ad judicium vocatus per quinque Comitatus seu assisias, non comparet, judex in eum sententiam suam pronunciat, qua eum
extra legem, et extra protectionem Regis esse decernit, omniaque illius bona fisco addicit. Bracton. lib. 3.
Si cum sit quarto vocatus non comparuerit...
in primis forisfaciat patriam et regnum, et exul efficitur, et talem vocant Anglici
Utlaughe, et alio nomine antiquitus solent nominari, scilicet Frendlesman : et sic
videtur quod forisfacit amicos : et unde si quis talem post utlagariam et expulsionem
scienter paverit, receptaverit, vel cum eo scienter communicaverit, aliquo modo, vel
occultaverit, eadem pœna puniri debet, ita quod careat omnibus bonis suis et vita, nisi
Rex ei parcat de gratia sua.
Et cum Utlagari deberet, secundum consuetudinem Angliæ, nos propter finem,
quem prædicta Matildis nobiscum fecerat, mandavimus eidem Vicecomiti, quod hoc
differret.Utlagariautem potest masculus 12. annos habens et ultra, non autem si infra, quia prius in Lege Decenæ non debet admitti. Fleta lib. 1. cap. 27. § 11. Vide eumdem Bractonum lib. 3. tr. 2. cap. 12. 14. ubi varias causas
Utlagationisrefert, et Rastallum. Utuntur præterea hac voce Leges Edwardi Confess. cap. 7. 39. Matth. Paris pag. 179. 222. etc. Vide Caput lupinum, et in Wayf. Confer
Inlagare.
Rex Eustachium de Vesci et Robertum filium Walterii in comitatibus
tertio requisitos cum eorum fautoribus Utlaghiari fecit.Per eosdem proceres... adjudicatis et a regno Scotiæ
Utlegatis, etc.trium annorum Utlagaria, (sic enim legendum) pro
trium stannorum. Leges Willelmi Nothi cap. 71 :
De omnibus Utlagariæ
rebus Rex instituit, ut Anglicus se purget ad judicium. Charta Richardi II.
Regis Angliæ apud Thomam Walsinghamum pag. 254 : Ac etiam perdonamus eisdem ligeis
ac subditis nostris omnimodas felonias, proditiones, transgressiones, extorsiones per
ipsos vel per aliquem illorum qualitercunque factas, sive perpetratas, ac etiam
Utlegariam vel utlegarias, si qua vel quæ in ipsos, vel aliquem ipsorum, fuerit vel
fuerint his occasionibus promulgata vel promulgatæ, etc. Eadem pene habentur
pag. 270. Hinc apud Anglos Forenses Ac etiam Utlagaria si quæ in ipsos abbatem et conventum
hiis occasionibus, seu earum aliqua, fuerint promulgata, et firmam pacem nostram eis
inde concedimus.Et qui opus Utlagii fecerit, ejus revocatio sit in misericordia Regis,
i. qui crimen perpetravit, ex quo utlagiumseu proscriptionem incurrerit.
Interdictum vulgare Utlagatio nuncupatum. Apud
Prynneum in Libertatibus Angl. tom. 2. pag. 278 : Interdictum, quod vulgariter
Utlagatio nuncupatur. Bracton. lib. 3. tract. 2. cap. 12. § 5 :
Procedendum erit ad Utlagationem sive ad Utlagariam. Adde § 8. et Fletam
lib. 1. cap. 28. ubi fuse de Utlagariis.