vtilitas
Ideo cognoscat Magnitudo seu Utilitas vestra,
etc. Ita in Chartis Pipin. Regis apud Doubletum pag. 700. et Caroli M. pag. 707.
Caroli C. apud Vassorium in Noviomo pagin. 682. et aliis passim.Profit: item, Negotia. Gregorius M. lib. 2. Ind. 11. Ep. 24 :
Admonentes Charitatem tuam, ut ita efficaciter omnes Utilitates ejus
(Ecclesiæ) exerceat, quatenus tui præsentia proprium se, absentem habere
non sentiat Sacerdotem. Epist. 26 : Præterea te duximus adhortandum, ut
ita cunctis Utilitatibus Ecclesiæ tuæ pure ac diligenter exhibeas, etc. Epist.
37 : Sed et Christiana, ut dicitur, mancipia comparavit, et suis ea obsequiis ac
Utilitatibus deputavit. Guill. Bibliothecarius in Stephano VI : Numquam
psalmodiis cessabat, nisi cum Utilitates populi ad se reclamantis perficere cupiebat,
etc. Utilitatem Regis facere, in Lege Longob. lib. 1. tit. 9. § 6. Quidam autem Episcopi et Rectores Monasteriorum res
Ecclesiarum suarum subtractas, et aliis personis largitas queruntur, et ideo
Ecclesiasticas Utilitates nequaquam se implere posse dicunt, etc.
Vir pro certo in administrandis publicis Utilitatibus
nulli priorum secundus.Si idoneus esse potest ad eas Utilitates et aptus, quæ desiderantur ab
equo. Siculus Flaccus : Ductus aquarum, qui Utilitatibus publicis
servierint. Synodus Romana ann. 826. cap. 13 : Per sollicitudinem
Episcoporum hæc quorum diœceseos existunt, ad easdem Utilitates, quibus constituta sunt,
ordinentur, etc. Vide Joannem VIII. PP. Epistol. 254. 263. 272. etc.Si infirmus... circa Utilitatem domus sollicitudinem gerat,
etc.