Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

w

W
Quod Theutonicum vocant, in aliquot antiquis Inscript. Lat. observatum a Scaligero in indice 19. ad Gruterum. Illud Germani ut ou efferunt, quomodo etiam Wallones ac Picardi etiamnum. Ægidius Schudius in Descriptione Rhætiæ Alpinæ cap. 36 : Consonantem V, nos Germani proferimus corrupte instar F, id quod Itali minime faciunt, sed proferunt etiam, ut nos proferre consuevimus literam duplicatam W, quæ gemina videtur esse pronunciatio consonantis V. Excogitaverunt autem Germani literam W. quæ est V. duplicatum, idque ex Græco et Eolico sermone, in quo fuit duplicatum YY, quemadmodum scribit Dionysius Halicarnasseus lib. 1. Otfridus in Epistola ad Liutbertum Archiepisc. Moguntinum, præfixa versioni Evangeliorum, ait, linguam Theotiscam in multis dictis scriptu esse difficilem, propter literarum congeriem, aut incognitam sonoritatem : nam interdum tria u u u, ut puto, quærit in sono, duo consonantes mihi videntur priores tertium vocali sono manente. Somnerus in Gloss. Saxon. : Franco Galli semper g, vel, gu, utuntur, pro Saxonum et Germanorum W, etc.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list