wactae
Waecke, nostris
Vigiliæ, Wahtono. Vigilias, Wathun,
Nathuvahchon. Vigiliæ nocturnæ, Watha de naht.
Si quis Wactam
aut wardam dimiserit, quando ille Comes ei cognitum fecerit, etc. Capitula
Caroli M. lib. 3. cap. 68 : Ut non per aliquam occasionem, nec pro Wacta, nec de
scara, nec de wardea..... heribannum Comes exactare præsumat. Charta
privilegiorum a Ludovico Pio Hispanis concessorum tom. 2. Hist. Franc. pag. 321 :
Explorationes et excubias, quod usitato vocabulo Wactas dicunt, facere non
negligant. Capit. Caroli C. cap. 31. tit. 27 : Et in civitate atque
marcha Wactas faciant. Capitulare de Et
si judex in exercitu, aut in Wacta, seu in ambasciato, vel alicubi fuerit. Cap.
27 : Casæ nostræ indesinenter foca et Wactas habeant, ita ut salvæ sint.
Faciunt dies tres in ebdomada et faciunt Wactam et quidquid eis
injungitur.Facit in
anno corvadas 8....... facit Wactas pro bove den. 1. Infra : Facit idem
Wagtas, et excutit annonam dominicarum. Hinc formatæ voces.Onus vigilum et custodum, in Charta ann. 1193. apud Marcam in
Hist. Beneharn. lib. 6. cap. 12. n. 4. wactæobnoxium. Charta Caroli Calvi pro Barcinonensibus apud
Diagolib. 2. cap. 4 :
Explorationes et excubias, quas usitato vocabulo
Guaytas dicunt, facere non negligant. Pactum initum inter Philippum Regem et
Abbatem S. Germani Paris. ann. 1270 : Nihil nobis et successoribus nostris
juris..... retento, excepto Gueto, tallia, exercitu cavalcata, et banno. Charta
Joannis Regis Franc. ann. 1363. apud Sammarthanos in Episcopis Paris. : Erant in
possessione et saisina custodiendi Ecclesiam B. Mariæ Parisiensis, ac fieri faciendi
excubias, seu Guetum in ipsa, etc. Gaitam vel escarguaitam debere, in
Libertatibus Oppidi Jasseronis ann. 1283. apud Guichenonum in Histor. Bressensi pag. 107.
UsaticiEt sit de eorum officio
mandare vel facere mandari Gathas et escargatas, et alias custodias, quando videbitur
expedire Curiæ nostræ prædictæ, etc. Vide Probat. Hist. Et est Castellanus feodatus, et ponit Gaitam in Castro, et
debet exercitum et equitationem, ut alii. Testamentum Philippi Pulchri Regis
ann. 1311 : Item Adæ, et Stephano Guettis nostris cuilibet 60. sol. In
Testamento Ludovici Hutini ann. 1316. et Caroli Pulchri ann. 1324. legata fiunt pariter
Simoni et Adæ Guettis; in Computo Hospitii ann. 1312.
Guetta Luparæ,
Gueta Castelleti, Gueta parvi Pontis. Ioannes de Condato MS. :
Quant la Gaite corne le jour.
Chronicon. Bertr. Guesclini MS :
Y avoit une Gaite toute jour à journée,
Qui sonnoit un bacin, quant la pierre est levée.
Vete, ipse vigil, qui excubias facit. Reg. domus publ. Duac. fol. 110. r°. ubi de solemni introitu Caroli ducis Burg. 15. Maii ann. 1472 :
Et y avoit alumerie de quarante huit flambeaux alumez,
que portoient les Vetes de nuict et aultres.Agait, dixerunt Poetæ nostrates locum, unde quis speculatur, insidias struit,
Robiers qui fait sa destinée,
Est saillis hors de son Agait, etc.
Vide Aguayt.Præco. Charta Philippi de Monteforti Dom. Tyri et Toroni ann. 1264. pro Communia villæ de Castris in Occitania :
Item obtinuerunt modo et tempore
suprascriptis, quod Consules dictæ villæ mittunt seu constituunt in dicta villa Gatham
seu præconem, cum eis videtur expediens et opportunum extitit, qui Gatha seu præco
officium sibi commissum debet regere secundum ordinationem Consulum prædictorum, dummodo
faciat et exequatur ambaxatas curiæ supradictæ, cum fuerit requisitus, etc.gaitamfacere.
Guetter et veiller par
nuitOmnes homines habentes
seniores, nullo ingenio vel ratione, neque per difidamentum, neque per acunidamentum,
neque per illorum fevum illis relictum, Guaytent personas eorum, nec encalcent, nec
requirant, nec vulnerent, nec capiant, nec captos teneant.Debent etiam Gaytare, surgere,
et custodire, ac excubias facere, et exigere ad omnem castri sonum. Ordericus
Vitalis lib. 3. pag. 479 : Multis servitiis eos aggravavit, in ipsos hominesque
eorum munitiones suas apud Escalfoium et sanctum Serenicum custodire coegit.Solvit pullos iii. ova x .... Wactat in curte
dominica.
Nus ne se puet Waitier de mort.
Icellui Saillant ne voult faire paix ne accort avec ledit Jehan le Comte ; et
pour ce ledit Jehan le Comte, qui se Contreguettoit, se tint sur sa garde.Ea domus solvit 2. den.
census, et 1. obolum de Gaitagio. Charta 421 : Quam quidem emimus omni
consuetudine liberam totam, exceptis duobus denar. censualibus, et duobus de
Vuetagio. Infra, Charta mox laudanda ex Guetagio, quod ab incolis præstabatur, excubias confectas docet. Idem census et
Wardagiumnuncupatur, et
Warda. Vide in hac voce. Huc pertinet, quod habet Magna Charta Libertatum Angliæ apud Matthæum Paris ann. 1215. pag. 179 :
Nullus Constabularius distringat nobilem
aliquem ad dandum denarios pro custodia castri, si ipse eam facere voluerit in propria
persona sua, vel per alium probum hominem, si ipse eam facere non possit per
rationabilem causam.Huns. Et si a li cuens à cascun feu une geline
au Noel et un pain, et pour Waitage six deniers. Pluries ibi. Castlegardedicuntur Littletoni sect. 111 :
Divers tenants teignont de lour Seigniors per service de Chivaler, et uncore ils
ne teignent par escuage, comme ceux qui teignont de lours Seigniors par Castlegarde :
c'est à scavoire, à garder un tower del cast le lour Seignior, ou un huis, ou un autre
lieu del Castle per reasonable garnishment, quant lour Seigniors oiont que ennemies
voilent vener, ou sont venus en Engleterre.guetæ, et custodiæ peragerentur a vassalis in castris dominorum, explicat idem Tabularium Vindocinense ch. 104 :
Hæ sunt consuetudines, quas tenebat in suo tempore Comes Burchardus in villa
et in Comitatu Vindocini. Imprimis de excubiis Castelli, sicut ipse facere
commendaverat, ut per menses ita fuisset custoditus. Ipse vero sicut Comes et major
omnibus erat, quinque mensibus faciebat, videlicet Martio, Aprili, et Junio, et Julio,
et Augusto. Primi duo menses facti erant de Camera Comitis, et alii tres de Guaitagio,
qui prisus erat in burgo Vindocini. September faciebat Otradus pater Salomonis, de quo
tenebat Septo et Artis. October faciebat Hervæus de sancto Marcello, de quo tenebat
Cathedras et Vias, et Lulmas. November faciebat Hucbertus de Firmitate, de quo tenebat
Ciconias et Ecclesiam de Tuscheriaco, atque culturam. December faciebat Gislebertus
Dives, etc. Isti omnes ita cum Comite custodiebant Castellum, quod in unaquaque nocte
habebat intra vetus Castrum 5. Gaitas, unam super portam subtus Castellum, alteram super
portam juxta mansionem Salomonis, tertiam supra murum juxta mansionem Gisleberti : et
aliæ duæ tota nocte circumibant Castellum.
Jean des Roches
Chev. à cause de sa terre de Brain doit 20. jours de garde en la ville d'Angers une fois
en sa vie. Dame lsabeau de Clisson en doit 40. Messire Guy Amenart à cause de sa terre
du Boullay en doit autant avenant semonsse en cas d'éminent peril. Jean de Coulaines
Chev. doit 15. jours de garde une fois en sa vie, etc.Scherguayta. Charta ann. 1320 :
Si aliqua impositio, factio,
guayta, vel Reguayta, seu custodia, eis imponeretur. Charta ann. 1427. apud
Thomasser. in Consuet. Biturig. pag. 128 : Lesdits bourgeois seront tenus de garder
la porte ou portail de ladite ville, y faire le Reguet par nuit, paier les Capitaines,
etc. Vide Warda, Scaraguayta.