wifa
Quid signum, quod propter defensionem ponitur, aut iter
exscindendum, vel pascendum, vel campum defendendum, vel amplificandum, secundum morem
antiquum, quod signum Wifam vocamus, abstulerit, vel injuste reciderit, componat,
etc. Lex Longob. lib. 3. tit. 3. § 6. Quod si denuo rebelles vel
contradictores esse voluerint, et super ipsam Wifam sua auctoritate præsumpserint
introire, etc. Ubi quidam legunt hiufam.
Wiffam etiam quoddam vocant signum, quod qui regali habuerit dono, et
alicujus invasu alicui subjacuerit damno, vindice defenditur
gladio.Nulla investitio valeat, nisi duo testes et ministerialis fuerint
præsentes......... quando Guiffam imposuerit Riparius, etc. HincSi quis sua auctoritate terram alienam sine publico jussu Guiffaverit, dicendo,
quod sua debeat esse, et postea non potuerit probare, quod sua sit, etc. Editio
Heroldi habet Si iterum contemptores existunt, tunc
per publicam auctoritatem domus vel casæ eorum Wifentur , etc. Germanis, ut est
apud Lindenbrogium, Wip, est signum, quod rei venali affigitur, ut vino hedera.