Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

absentem

ABSENTEM
, Devestire se de re aliqua, exuere possessione, et eam in alium tranferre. Charta vetus ann. 1075. pro Monast. Pinarolensi, in Probat. Hist. Sabaud. : Exinde ultimam facio traditionem et vestituram, et me exinde foris expuli, varpivi, et Absentem feci. Habetur rursum pag. 23. Occurrit præterea hæc formula in Charta Mathildis Comitissæ quam descripsit Baronius ann. 1102. et in alia apud Ughellum tom. 3. pag. 415. tom. 4. pag. 1160. et in Bullario Casinensi tom. 2. pag. 102.
Absesitum se facere
, Eadem significatione ; sed non eadem origine, Absesitus enim constat ex præpositione ab et sesitus, quod a verbo sesire seu saisire, Tenere, Gall. Saisir. Veteres Chartæ apud Ughellum tom. 3. pag. 61. et 415 : Legitimam facio vestituram per cultellum, festucam nodatam.... me ea inde foris expuli, et verpivi et Absesitum feci.
Absitum facere
, Eadem notione. Tabularium Casauriense ann. 22. Ludov. imp. Loth. F : Et juxta legem meam per cultellum et festucam notatam l. nodatam seu gazonem terræ vobis exinde ad vestram partem corporalem facio investituram, ad vestram proprietatem habendum, et me inde foras expuli, et Absito feci, faciendum exinde a præsenti die, tam vos quam hæredes vestri aut cui vos dederitis, vel habere statueritis, proprietario nomine quidquid volueritis, etc.
Absititium se facere
, in veteri Charta apud Ughellum tom. 3. Ital. sacr. pag. 49. 51.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list