paratae
Found Paratae with different capitalization.
Paratae perfect passive participle feminine dative singular, perfect passive participle feminine genitive singular, perfect passive participle feminine nominative plural, perfect passive participle feminine vocative plural of paro
Paratae feminine genitive singular, feminine dative singular, feminine nominative plural of paratus
Missatici: fallitur enim Sigonius lib. 7. de Regno Italiæ, ubi ait
Parare, quod idem est ac
Metare. Glossæ Gr. Lat. :
Mansio parata , apud S. Ambrosium serm. 5. in Psalm. 118. Parare hospitium,
apud Sidonium lib. 8. Epist. 11. Mansionaticos parare , apud Hincmarum Remensem ad
Clerum Laudun. Convivia præparare judicibus, in Diplomate Bertefridi Episcopi
Ambian. pro Monasterio Corbeiensi, et in Bulla Cœlestini PP. apud Buzelinum in
Gallo-Flandr. pag. 349. Vide Senatorem lib. 5. Epist. 14. et Concilium Cabilonense ann.
650. cap. 11. Præceptum Ludovici Pii pro Hispanis ann. 815 : Et Missis nostris,
quos pro rerum opportunitate illas in partes miserimus, aut Legatis, qui de partibus
Hispaniæ ad nos transmissi fuerint, Paratas faciant, et ad subvectionem eorum veredas
donent. Epistola Episcoporum ad Ludovicum Regem cap. 14 : Quatenus non
sit nobis necesse per quascumque occasiones, quorumcumque hortatibus circuire loca
Episcoporum, Abbatum, Abbatissarum, vel Comitum, et majores quam ratio postulat Paratas
exigere. Occurrit passim apud Marculfum, et in veteribus Tabulis.Nec mansiones aut Paradas aut fidejussores tollere non
præsumatis. Eadem habentur in Charta Carlomanni ann. 881. Presbyteros in Paratis et exeniis
indebitis non affligant. Idem in Capitulis ad Archidiaconos cap. 1 : Non
graves sitis Presbyteris in Paratis quærendis. Chronicon Hugonis Flaviniacensis
pag. 271 : Ea lege, ut ipsi, quoad vivant, illo (altari) fruantur, et
debitum Synodale Ecclesiæ S. Mammetis solvant Paratam et eulogias. Chronicon S.
Benigni Divionensis pag. 422 : In Aziriaco etiam villa decimas et Paratam...
perdonavit. Chronicon Besuense pag. 600 : Paratas sive debitum, quod in
Synodo debebat Presbyter. Charta Roberti Episc. Lingonensis in eod. Chronico :
Ita ut Presbyteri Parochiales...... Archidiaconibus, aliisque ministris debita
servitia exhibeant, Paratas et eulogias suo tempore communiter persolvant.
Decimas omnes et proprios reditus ecclesiæ S. Symphoriani
sitæ in villa quæ Marol vulgari vocabulo nuncupatur prædictis fratribus gratis et
absque omni recompensatione remisimus et concessimus, retinendo tamen census et
Paratas reliquasque consuetudines.Quibus postea donavi
Ecclesiam S. Himerii, et Ecclesiam B. Mariæ de Brueu, retento annuo censu, scilicet 10.
solid. excepta Parata. Alia ejusdem Hugonis ann. 1108 : Et retineo mihi
et successoribus meis... Paratam, quæ constat 12. denariis in Parochiali
Ecclesia. Vide Perardum in Burgundicis pag. 81. Gariellum in Episcopis
Magalonensibus pag. 88. Historiam Episcoporum Cadurcens. num. 70. Jacobum Petitum post
Pœnitentiale Theodori pag. 596. 601. 625. et infra in Procuratio et
Synodus.Parata, in Charta Pontii Episcopi Bellicensis :
Exceptis
Synodis et Parada.
Deditque ad
victum Canonicorum fratrum Paredas omnium Ecclesiarum eorumdem, quæ habentur in
Episcopatu Autisiodorensi. Et cap. 53 : Similiter dedit fratribus cum
decimis, et Paredam eisdem Canonicis condonavit.Dedit nobis Paretas ecclesiarum Oysiaci et Lindriaci.Et ipse Theodaldus
dedit Guadiam de Parata, ac fidejussorem inter se posuerunt de utraque parte.Parata, Prandium, cena. Charta Bernardi Comitis Melgoriensis apud Gariellum in Episcopis Magalon. :
Dono et cum hac charta concedo singulis
annis semper in festivitate S. Mariæ medii Augusti optimum Apparatum omnibus Magalonæ
commorantibus, ut ego et is, qui post me castrum
Melgorii tenebit, semper in prædicta eum faciat festivitate. Alia
Waldemari Regis Danorum ann. 1180. apud Stephanum Stephanium in Prolegomenis ad Saxonem
Grammat. pag. 16 : Quodcumque itaque ad nostram curiam, Apparatum, transvecturam,
expeditionem, seu ad aliud quodlibet regii juris, obsequii, vel obsequiale debitum......
pertineat. Adde aliam Absalonis Lundensis Archiep. ibid. pag. 18.luminareecclesiæ exsolvendus. Statutum MS. Eccl. Lugdun. :
Fuit definitum quod Archiepiscopus haberet in Paratis ceræ quæ debentur
Ecclesiæ Lugduni, quintam partem ad illuminandum domum suam. Vide
Cerarius.