paratoria
Pelle, vel
Vanne. Addit. ad Statuta Mutin. cap. 25. fol. 40. v° :
Statuimus... quod
quilibet habens molendinum ad macinandum, seu fullandum, teneatur habere juxta ipsum
molendinum unum soratorium ante Paratorias ..... et etiam pro utilitate publica volumus
quod quodlibet soratorium habeat suam Paratoriam altam tantum, prout est altus solitus
aquæ cursus, et non altiorem ad effectum, quod, ubi aqua creverit, possit aqua
superabundans cadere a dicta Paratoria in soratorium suum. Prohibentes omnino quod clusa
non possit fieri in soratorio loco dictæ Paratoriæ sub pœna in prædictis.......
Paratoriæ autem dictorum molendinorum sint et esse de beant latitudinis unciarum decem
et octo, et altitudinis unciarum duodecim, et ipsi munarii teneantur illas tenere,
quando macinant, tam altas, quod vix tangunt superficiem aquæ : tempore autem
inundationum aquarum, et etiam quando non macinatur quacunque de causa, tenere eas
debeant elevatas in totum........ ut aquæ facilius possint labi. Ab Ital. ut
videtur, Parato, quod in omne, quo aliquid munitur vel continetur, sonat.
Visa per Consilium nostrum quadam oblatione facta Seneschallo
nostro Carcassonensi,..... per Arnaldum Raperie paratorem et Supra-positum Paratoriæ
Carcassonensis, etc. Vide Pararia 2.Item, volumus et eis concedimus,
quod pro tractandis dictæ artis, seu ministerii Paratoriæ negotiis, ipsi,
etc.