paratorium
parant, id est adornant, et vestes Ecclesiasticas induunt : vel ubi ad sacram peragendam liturgiam se
parant, vel
præparant. Ordo Romanus :
Calicem
autem Subdiaconus
accipit sequens, et dat Acolyto, et ille revocat in Paratorium.
Alio loco : Reponitur liber in Paratorio quodam, sive in Secretario. Vide
Descriptionem nostram ædis Sophianæ n. 67. 68.Paradou. Charta ann. 1097. ex Archivis S. Victoris Massil. :
Donamus in hereditatem unum molendinum in Sorbo fluvio et unum
Paratorium. Alia ann. 1240. in parvo Chartul. ejusdem Monast. : Sub
guidagio et protectione nostra recipimus bona fide monasterium S. Victoris
Massiliensis ac omnia molendina, Paratoria et candoria ipsius monasterii.
Charta ann. 1110. in Chartular. Aptensi fol. 73 : Et de Paratorio quod ipse
Guillelmus ædificavit, duas partes habeat. Adde Histor. Dalphin. tom. 2. pag.
166. Statuta Montis Regal. fol. 273. et Perus. fol. 51. 62.Item quod
valeant....... intra dicta loca, ubicumque voluerint, molendinum et molendina et
Paratoria construere et ædificare et facere, et in eis blada..... tridere, et telas
parare. Apud Columbum in Manuasca lib. 2. n. 57.Et
paratores parare teneantur teisam panni sicut exit de textore pro denariis sex, et si
aliquod Paratorium laborabit absque aliqua persona idonea, sit ad custodiam ipsius
paratoris.
Paratorium 2.
Pale qui recouvre la calice:
Interea is
qui ante fuit hortulanus in similitudinem Domini veniat... textum auro
Paratorium in sinistra habens. (Du Méril, Orig. Lat. Theatri, p. 115.)