paraticum
Nullum Paraticum, nec schola, nec congregatio alicujus artis de cætero sit in
civitate Mediolanensi, nec ejus ducatu. Charta Cremonensis MS. ann. 1244 :
Die Dominico tertio decimo exeunte Martio in Palatio communis Cremonæ, in pleno
Consilio generali sonato per campanam, et voce præconia convocatis Credenderiis,
Consulibus vicinearum, et Paraticorum, et convocatis judicibus, etc.
Dies S. Barnabæ
Apostoli perpetuo festetur, apothecæ stent clausæ et fiat processio cum
Paraticis. Laudes Papiæ apud Murator. tom. 11. col. 26 : Omnes homines
unius artis collegium faciunt, quod Paraticum vocant... Et sunt circa xxv.
Paratica habentia singula sua statuta, etc.Paragium. Vide in hac voce.