rustici
Found Rustici with different capitalization.
Rustici masculine genitive singular, masculine nominative plural, masculine vocative plural, masculine vocative plural, masculine genitive singular, masculine nominative plural, neuter genitive singular of rusticus
Rusticus dicitur operarius, qui rus vel terram operatur. Ebrardus in
Græcismo : Rusticus a rure, quoniam rus est sibi curæ : Villicus a villa, quia res disponit in illa : Dicitur Agrestis ab agro, sit littera testis. Charta Guillelmi II. Regis Angliæ apud Ordericum Vital. lib. 5. pag. 602 :
Dedit et 16. Rusticos ad ipsas decimas custodiendas, atque novem
Ecclesias. Charta Sancii Lascurrensis Episc. circa ann. 1101 : Dedit eis
Ecclesiam de sancta Confessa ex integro, pro qua unum Rusticum apud Ilhe donavit Abbati
de S. Juliano. Consuetudines Clarendoniæ c. 16 : Filii Rusticorum non
debent ordinari absque consensu domini, de cujus terra nati dignoscuntur. Charta
S. Joannis Pinnatensis ann. 1077. apud Marcam lib. 4. Histor. Beneharn. cap. 19 :
Concedo..... unum Rusticum, nomine Lupo Garsias in villa, quæ vocatur Isnici, cum
uxore et
filiis, et omni alodio suo, ut perpetuo jure, ipse et omnis generatio
ejus Ecclesiæ S. Joannis.... deserviant. Adde Gregorium M. lib. 1. Epist. 42.
tom. 13. Spicilegii Acheriani pag. 286. Rocchum Pirrum tom. 1. Notitiæ Eccl. Sicil. pag.
103. Somnerum ad Scriptores Historiæ Anglicanæ Quæque ab
ipso pia devotione ad augmentum jam dicti Monasterii adjuncta sunt sive agris, vel
vineis, etiam domibus, nec non Rustica familia, suæ auctoritatis pagina...
confirmavit. Supra : Cum fundis et casalibus, atque massis, seu etiam
colonis, sive domibus, nec non familiis, etc.Johannes de Courciaco miles eidem Sode.... dixerat : Rustice, Rustice, nonne
dimittes aut abstinebis te ab emptione seu acquisitione hæreditagiorum prædictorum, quia
non sunt hæreditagia pro tali Rustico quemadmodum tu es ; sed pro quodam nobili homine
et sufficienti, ut ego sum.Villicus, major villæ. Charta ann. 1229. in Chartul. Buxer. part. 14. ch. 4 :
Si dominus vel Rusticus villæ, vel aliquis alius præcepto domini vel
Rustici villæ, etc.