Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

abanec

ABANEC
et
Abanes
. Gloss. Bitur. Ecclesiæ : Abanéc sigillum sacerdotale. Forte legendum cingulum. Est enim Abanes apud Calepinum ex Hieronymo, cingulum sacerdotale. Ubi scribendum fuisset Abanet, seu Abnet, ab Hebræo אבנט balteus, cingulum. Byssino utebatur summus Sacerdos, lineo ceteri sacerdotes. Erat autem cingulum illud quatuor digitos latum, et tanta contextum raritate ut colubri exuvium, cum deponit senectutem, sic rotundum ut marsupium longius credidisses. Vide Hieron. in Epist. ad Fabiol. ; Lex. Philol. Martinii ad vocem Abanes.
Glossar. vet. ex Cod. reg. 7646 : Abanech, cingulum sacerdotale rotundum, polimita arte, ex cocquo, purpura, iacinctoque contextum ; ita ut flores atque gemmæ in eo esse viderentur distinctæ. Nihil ad rem aptius mihi hactenus occurrit.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list