abjuratio
inficiatio vel ~io,borges andsæc
illis [terris ] ‥ renunciavit et ‥ tam ipse W. quam ‥ heres ejus ‥ eas abjuraverunt; nos vero propter hanc ‥ ~onem ‥ promisimus ‥
~ones fornicariarum ‥ fieri prohibemus
perdonavimus ‥ Ricardo ‥ ~onem quam fecit de terra nostra Anglie postquam judicium aque subierat pro morte Osberti
fugam et ~onem regni nostri
confugientes ab ecclesiis, cymiteriis, viis publicis post terre ~onem secundum regni consuetudines violenter extrahuntur
post ~onem patrie
seculares judices clericos ‥ faciunt abjurare regnum et eorum ~ones admittunt(
bona et catalla ‥ que racione ~onis ipsius J. dicto regi ‥ sunt forisfacta
perdonavit ‥ Willelmo ‥ tam feloniam quam fecit quam ~onem Insularum [] quam fecerat pro eadem C.I.
facient †objuracionem(v.
usi sunt punire omnes forstallatores ‥ per amerciamenta et nunquam per penam pillorii nec per ~onem mercati
sicut professio et juramentum, ita [fidei ] juratio et ~o voluntatem supponunt firmatam
ad ~onem hujusmodi faciendam debite requisitus, ‥ sic abjurare pertinaciter recusavit ‥, violentam suspicionem heresis et erroris ‥ incurrendo
lecta fuit suprascripta ~o
abjūrātĭō, ōnis, f. , négation dʼun dépôt : Isid. Orig. 5, 26.
Abjuration, est un serement que home ou feme preignont, quant ils
ont commise felony, et fuè à l'Eglise, ou Cimitoire, pour tuition de lour vies, eslisant
plustost perpetual banissement hors del realme, que à estoiser à le ley, et d'estre trié
del felonie. Mox addit eam legem a S. Edwardo Confessore primitus institutam.
Cum igitur aliquis capitali crimine perpetrato ad Ecclesiam, seu uti vocabant ad
Sanctuariumconfugiebat, asyli jure gaudebat ; tum vero
Coronator, seu Judex Coronæ, ad reum accedebat, et ab eo excipiebat delicti confessionem : qua edita, ut intra 40 dies Regnum abjuraret, imperabat. Quo facto, reus a
Sanctuario, seu Ecclesia asyli jure gaudente, excedebat, sola camisia et tunica indutus, et ut ait Britto. cap. 25 :
ove un croys de fust en sa main, deschaucé, desceint, a teste
descouverte, en pure cote soule. Id est, cum cruce ex ligno confecta in manibus,
quæ quidem crux, signum erat servatæ vitæ per Religionem, ut ait Polydorus Virgilius. Robertus le Barbier qui
occidit hominem intravit monasterium de Bures, et Abjuravit terram monachorum, et
conductus fuit extra per suam justitiam cum cruce et aqua benedicta. Item
ibidem : Ricardus le Kotullier qui interfecerat Petrum de Fonca et fugiit ad
Ecclesiam S. Valerii in terra de Bures, et Abjuravit ibidem terram dictorum
Religiosorum et conductus fuit extra cum cruce et aqua benedicta per justitiam
dictorum Religiosorum.Cum aliquis ad immunitatem Ecclesiæ fugitivus existat,... aliquando fugitivus
eripitur violenter, aliquando postquam secundum Regni consuetudinem terram Abjuraverit,
ut infra 40 dies exulet se, a publica strata, positis insidiis, extrahitur, suspenditur,
et damnabiliter quandoque interficitur.Abjurationisautem sacramentum iis verbis concipitur apud Stamfordium :
Hoc audis, Domine Coronator, quod ego sum latro bidentium, vel
alicujus alterius animalis, vel homicida unius, vel plurium et felo Domini Regis Angliæ.
Et quia multa mala et latrocinia, vel hujusmodi in terra feci, Abjuro terram Domini
Regis Angliæ. Et quod debeo me festinare versus portum de tali loco quem mihi dedisti,
et quod non debeo abire de altera via : et si faciam, volo quod sim captus sicut latro
et felo Domini Regis et quod ad talem locum diligenter quæram transitum, et quod non
expectabo illic, nisi fluxum et refluxum, si transitum habere potero ; et nisi tanto
spatio transitum habere potero, ibo quolibet die in mare usque ad genu, tentans
transire : et nisi hoc potero infra 40 dies continuos, mittam me iterum ad Ecclesiam
sicut latro et felo Domini Regis : sic me Deus adjuvet, etc.Abjurationisritus et conditiones docent Jura et Consuetudines Normann. c. 24. (nam interdum Latinam Gallicæ Editioni præferimus, quam licebit consulere cui id lubebit) :
Diffugiens autem ad Ecclesiam, vel ad loca
sancta, per octo dies potest in Ecclesia morari ; nono autem die ab eo est inquirendum,
utrum se exponere voluerit Justiciæ laïcali, vel se tenere Ecclesiæ. Quotiescumque enim
voluerit, se Justitiario potest reddere laïcali, vel tenere Ecclesiæ.
Si autem se tenere voluerit Ecclesiæ, patriam forsjurabit in forma, præsentibus
Militibus et viris aliis fide dignis, qui super hoc, si opus fuerit, valeant recordare.
Hoc autem audiant omnes assistentes, quod tu de cætero in Normanniam non intrabis, nec
alicui malum vel detrimentum propter hanc prisoniam per te vel per alium dictæ terræ
facies, vel habitatoribus ejusdem facere procurabis : sic Deus et sacrosancta te
adjuvent. Hæc verba jurans de se debet exprimere. Et hoc facto, ab eo audiatur per quas
partes Normanniæ exire elegerit ; et eidem secundum distantiæ quantitatem terminus
competens assignetur exeundi : nec exiens ultra unius noctis spatium in ulla villa
poterit immorari nisi gravi et evidenti infirmitate teneatur, nec ad loca reverti jam
transacta, sed per viam ab eodem expressam debet metas exire Normanniæ. Postea vero de
eo, ut de forbanizato devitando, vel capiendo in omnibus agendum est. Adde cap.
82. Charta Joan. Regis. Angl. apud Dugdalum in Antiquitatibus Warwicensis provinciæ pag.
672 : Rex Vicecomti Oxon. Mandamus tibi, quod Anketiellum Manvers, qui captus fuit
pro saisina sigilli Roberti de Veteriponte, Abjurare facias terram nostram, et ipsum
postea sine dilatione mittas ad mare, per aliquos de tuis, qui vidant quod exeat a terra
nostra, etc. Easdem abjurationis conditiones multis prosequuntur Bracton. libro.
3. tract. 2. cap. 16. Idem Stamfordius et Rastallus in Expositione vocum obscurarum in
Legibus Angl. quibus adde Leges Edwardi Confessoris capite 19 ; Concil. Lambetense anni
1261. cap. de his qui ad Ecclesiam confugiunt ; Provinciale Ecclesiæ Cantuar. lib. 3. tit.
28. pag. 365 ; Articulos oblatos a Prælatis Angliæ Regi Edwardo II. anno 1316. cap. 10,
15. in Conciliis Britann. tom. 2 ; Joan. Sarisber. Epist. 128 ; Stephanum Tornacens.
Epist. 43 ; Albertum Stadensem ann. 1181 ; Guillelm. Prynneum in Libertatibus Angl. tom.
3. pag. 358. etc. Vide Pax Ecclesiæ.Abjuratioporro Clericos non spectabat : nam
Clericus pro felonia fugiens ad Ecclesiam pro immunitate habenda, asserens se esse
Clericum, non compellebatur Regnum Abjurare, sed legi Regni se reddens, gaudebat
ecclesiastica libertate, juxta consuetudinem Regni usitatam. Ita Provinciale
Ecclesiæ Cantuar. lib. 3. tit. 29.Item si clericus capiatur
quacumque ex causa, et ecclesia eum requirat, debet reddi ecclesiæ ; et si convictus
fuerit defuncto (l. de furto) vel de homicidio, degradabitur et Abjurabit
terram ; et postquam abjuraverit, si ibi inveniatur, rex sine aliquo dilicto poterit
facere super ipsum justitiam suam, sicut de laico.Hac itaque forma conveniendum decreverunt, si quem Rex de proditione
vel crimine majestatis..... donec ita velificus ventus impleverit, ut intuentium se
aspectui subduxerit : aut si Favonio non favente, remis undas impulerit, donec remorum
aspectu cunctorum oculis subtraxerit, in littore tenentur præstolari. Ubi vero paulo
longius provectum in pelago delitescere existimaverint, classico clangore
ternis vicibus vociferantes, antiquæ confœderationis jura ipsi resignare debent. Sin
autem in solo natali extiterit, et prædicti sceleris crimen incurrerit, universum
militare collegium ad nemoris densitatem eum comitari tenetur, inque nemoris fronte
præstolari, donec se adeo recedendo semoveret, opaca quælibet tesqua legens, ut eorum
clamorem aut vociferationem exaudire non valuerit. Deinde universa commilitonum legio
totis una viribus trina vociferatione valide proclamabit, ne alia ad eos via redire
possit. Quo facto hac lege tenentur astricti, ut si quisquam commilitonum, uno saltim
comite aut telo superior illi postmodum occurrerit, eumque non invaserit, ejusdem
ignominiæ et probrosæ nuncupationis jacturam subire teneatur. Rem etiam eandem
pluribus perstringit Saxo Grammaticus lib. 10.Renonciation, sic dicta, quod exigi solebat sacramentum de non repetenda re concessa vel vendita. Chartular. Fontanel. tom. 2. pag. 1589 :
Asseruit autem dicta Erembergis sub virtute prestiti juramenti, quod istas
venditionem et Abjurationem facit spontanee nec coacta a marito.Abjuration. Solemnis ejuratio et damnatio erroris præteriti, cum quis ab hæresi ad fidem catholicam convertitur ; fit autem publice in Ecclesia ritu et modo in Ritualibus descriptis. Hinc