ablaticus
Abiaticus, ex filio nepos. Chron. Petr. Azarii ad ann. 1357. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 343 :
Fuit etiam Ablaticus illustris Henrici
Romanorum imperatoris. Stat. Vercell. lib. 2. pag. 40. r° : Item quod si
aliquis debitor, masculus vel femina, principalis vel secundarius decesserit, et
requisiti fuerint per servitorem communis Vercellarum filii, Ablatici ; si filios et
Ablaticos dimiserit, et de parentibus ipsius tres vel quatuor, si habuerit parentes,
etc. Vide Avius 1.