accampatus
Acampar, Castrametari. Jac. Delayto in Annal. Estens. ad ann. 1404. apud Murator. tom. 18. Script. Ital. col. 1023 :
Ugutio præmissis
insidiis, uti fuit opportunum, cum dom. Philippo de Pisis et tota gente prodiit in
hostes Accampatos, ut supra, in terra juxta Padum. Tractat. MS. de Re milit. et
mach. bellicis cap. 6 : Faciat lignaria incidere de quibus fiant in diversis locis
foci in die suæ discessionis, .... sui hostes a longe videntes diversos ignes, putant
quod dux sit Acampatus in eodem loco, quo prius erat. Infra cap. 10.
Accampatus.