accaptare
etc.
caputet dominum agnoscere, capere. Capit. Caroli C. tit. 16. cap. 7 :
Et propter hoc jam ultra ad illum non debeat (f. habeat)
consilium Accaptare. Et cap. 13 : Et illi simulat ut ad alium seniorem
melius quam ad illum Acaptare possit, veniat ad illum. Mox : Et quod Deus
illi cupierit, et ad alium seniorem acaptare potuerit, pacifice habeat.accapitum, hoc est, capere, vel possidere feuda aut quævis alia bona sub
accapitorumconditione ac onere. Charta fundationis Montis-Albani ann. 1144 :
Et si feudatarii qui Accaptant honorem de domino Comite, volunt vendere, vel
impignorare feudum, faciant hoc consilio Comitis, aut sui ministri ; ita ut dominus
Comes habeat de uno quoque solido venditionis unum denarium, et de uno quoque solido
impignorationis unum obolum. Tabular. Archiepiscopatus Arelatensis fol. 2 :
Et quod non tollat ei, nec ejus successoribus supradictos homines, neque quos
consilio suo inantea Accatabit. Charta Guillelmi V. Ducis Aquit. apud Beslium
pag. 392. et Labeum in Miscel. tom. 1 : Fac castrum per tale conventum, ut si ego
valeo Accaptare cum Comite Fulcone de pretio meo et tuo, una pars sit tua, et alia
mea. Charta Raimundi Comitis Barcin. apud Diagolib. 2. cap. 86 :
Et
ego Raimundus Comes Barchinonensis dono uxori meæ Almodi, et filiis, quos de ea habuero,
omnia quæ Acaptavi in Balagario. Charta Raimundi Comitis Tolosæ ann. 1088 :
Quod videlicet Acaptaverunt ab illis de Rocamaura. Tabularium Ecclesiæ
Uticensis ann. 1156. pag. 8 : Castrum de Blandaco cum Acaptis quæ in eodem castro
idem Episcopus fecerat. Infra : si autem aliquid in eodem castro quolibet
modo Acaptaverint, totum ab Episcopo et successoribus suis teneatur et
possideatur. Hinc nostri vocem, Acheter, seu ut Picardi efferunt,
acater, vel ut est apud Froissartem 1. vol. cap. 190.
achapter, pro
emere, hauserunt ; quod qui a domino prædium in
Accapitum, vel cum onere præstationis, vel etiam in emphyteusin accipit, dato pretio illud sibi habeat ac comparet. Vide Jacob.
Bourgoing. lib. de Orig. et usu vulgarium vocum pag. 22.
Acaterad quamlibet emtionem translata. Donatio Ecclesiæ de Canonica S. Victori Massil. ann. 1060. inter Instrum. tom. I. novæ Gall. Christ. pag. 23. col. 2 :
Non aliter cognoscentes illam a captivitate supra dictæ hæresis posse
eripi, pro remissione peccatorum nostrorum donamus eam omnipotenti Deo et cœnobio Sanctæ
Mariæ ac Sancti Victoris Massiliensis, atque Abbati vel Abbatibus seu Congregationi in
eo jure perpetuo habitantium, cum omni honore quem hodie habet vel in antea Accaptare
potuerit, sicut mos est nostræ patriæ, ad totos honores. Et in codice MS.
ejusdem Cœnobii : Cum omnibus rebus, quas Acaptabit vel recuperabit.capitalidomino agnoscere. Bracton. lib. 2. cap. 35. § 1 :
Est etiam aliud
genus tenementi quod datur in maritagium, et ubi non fit homagium ante tertium heredem
inclusive positum, propter commodum donatoris per reversionem. Mox ait :
Cum autem plures fuerint coheredes, omnes Accapitabunt filiæ primogenitæ, et
maritus primogenitæ homagium faciet capitali domino de toto feodo, etc. Fleta
lib. 2. cap. 50. § 6 : Sed omisso illo medio, capitali domino Accapitet, et ei
respondeat de eisdem servitiis... nec liceat hujusmodi capitali domino ulterius ipsum
tenentem distringere, dum prædictus tenens se offerat Acapitare ei, et facere ei
servitia debita et consueta de quantitate tenementi. Vide lib. 3. cap. 16. § 7.
38. et quæ de Paragiisobservavimus in Dissertat. 3. ad Joinvillam.
Item confitemur nos
recepisse a vobis pro Accapito 1400 marchas boni et legalis argenti. Alia ann. 1231. ibid. fol. 25 :
Item concessit quod quando detentores possessionum quæ
tenentur ab Ecclesia ad censum annuum, vel in feudum, in incurrimentum ceciderint,
vendentur possessiones illæ personis competentibus bona fide, et Ecclesia habeat inde
vendas et Acapitas. Occurrit ibi pluries. Vide Histor. Episcop. Cadurcensium. n.
166. Et una
lancea de Accapto pro toto territorio de Brulhien.BrusselTract. de usu feud. lib. 3. cap. 11. Existimat enim vir eruditus
Accapitumidem esse ac feudum
sine capite, hoc est, sine clientela et alta justitia : quæ feudi species, inquit, in Occitaniæ tantum provinciis in usu fuit. Verum si res ex judicio Scriptorum harum provinciarum dirimenda est, ad quos potissimum spectat de usaticis suis scribere,
Accapitumnihil aliud erit quam
Relevium, seu agnitio in dominum, ut mox definiebat D. Cangius. Vide Rocheflavinum infra in V.
Reaccapitum. Nec aliud certe innuunt, si attentius perpendantur, quæ in suam sententiam profert D.
Brussel. Errandi fortassis occasio fuit etymon ab
aprivat. et
caputdeductum, cum rectius a verbo
Accaptareinferretur. Hinc etiam Gal.
Acapitset
Arriere-acapitsdixit, quod vernacule vocant,
Acapteet
Arriere-acapte.
Deinde dono et laudo... totum honorem meum, civitates
videlicet, atque burgos, castra, villas, atque dominia, feudos, alodios, Accapites,
pignoras et acquisitiones, etc.Et pro hoc fevo dederunt illorum domino Præposito 5 solid. Acaptationis.
Acaptagia, quæ alibi Relevia dicuntur ; levata eodem anno in eadem
Senescallia.Vendagia et
Accaptamenta in Consuet. municipal. Bergeraci ann. 1368. art. 69. Charta Petri
Episcopi Inculism. ann. 1178. in Regesto Inculismensi : Licet hominem
recognoscerent, tam Achaptamentum mille solidorum debere constanter negabant.
Alia Episcopi Aginnens. ann. 1217. in Regesto Carcasson. : Et dabit in mutatione
Comitis seu Episcopi Acaptamentum in recognitione dominii unum hestearium, pro quo
procurationem quam ab eodem requirebat, sibi remisit. Vid. Hist. Episcoporum et
Comitum Engolismensium cap. 33. Charta ann. 1240. in Tabul. Dalonensi fol. 85 :
Accaptamentum vero nobis debet persolvi nostrisque successoribus ad utriusque
partis mutationes. Tabularium Nantoliense in Pictonib. ann. 1306 :
Homagium ligium quod nobis volebat facere Joanna de Linea sine aliquo
Achaptamento. Ibid. ann, 1418 : Ad Achaptamentum quarundam chirothecarum
albarum de pretio 6 denariorum in mutatione feodatarii. Rursum ann. 1419 :
Sub homagio ligio a me et meis, in mutationibus dominorum et vasallorum, et
sub Achaptamento 5 solidorum bonæ monetæ currentis solvendo. Occurrit passim in eo tabulario, et in Absiensi f. 40.
Præsentibus et futuris notum sit
quod Domnus Abbas V. Ecclesiæ S. August. Lemov. in villa de Brumec accepit in pace
perpes hominium et Litgensa et juramentum fidelitatis a Falcone milite. Illique
Dominus Abbas diem assignavit Lemovicas ut veniens in Capitulo S. August. Abbati et
Capitulo hoc idem juraret et C. sol. et 1. d. de Achaptamento in pace redderet,
etc. Chron. Comodoliac. apud Stephanotium in Fragm. Hist. tom. 2 :
Raimundus Lobors, Iterius frater ejus et Audoinus de Petra Bufferia dederunt
Ecclesiæ S. Juniani Acaptamentum, et quidquid juris habebant in manso de la
Chieza.seu in emphyteusin. Charta ann. 1213. in Regesto 49. Philippi Pulcri Regis Franc. ex Tabulario Regionum 160 :
Videlicet quod dictus Dom. Petrus de Sancta
Cruce donet, dare et donare teneatur in Emphiteusin seu Accapitum..... dictam limeriam,
etc. Alia Ludovici Hutini Regis Franc. ann. 1315. pro Monspeliensibus :
Item concessimus de feodis et retrofeodis in Emphyteusin vel Accapitum datis et
translatis in personas ignobiles, etc. Alia Jacobi regis Majoricar. ann. 1310 :
Damus in Accapitum seu Emphyteusin alcheriam nostram, etc. Alia ann.
1229 : Ut tu et prædictam Condaminam.... in Emphyteosin seu in Accapite, si
volueritis, dare valeatis. Adde Chronologiam Episcopor. Lodovensium pag. 154.
240. et seu ad censum, in Consuetud. Lemovic. art. 61 :
Item si aliquis
concedit et tradit terram ad censum et Acceptamentum nihilominus pretio sibi dato, si
census valeat plus quam ipsum pretium, hujusmodi contractus habetur pro accensamento,
nec in isto casu ille cui traditur taliter, de dicta terra debet solvere vendas.Accapitadici jura quædam quæ debentur domino fundi et directo, pro mutatione Emphyteotæ, sive illa morte, sive matrimonio, venditione, permutatione, cessione, heredis institutione, legato, aut alio quovis modo eveniat : contra
Reaccapita, mutationem domini spectare. Notitia ann. 1144. apud Catellum lib. 2. Rerum Occitanarum cap. 17 :
De uno quoque
casali, qui habebat sex stadios in latitudine, et 12 in longitudine, habeat
dominus 12 denarios de Acapte, et omni anno a Martio servitium 12
denariorum, et Reacapte, quando evenerit, 12 denarios. Infra :
Carbonellus faber habeat de laboratoribus suis censum qui vocatur Lause : et
faciat et reparet ferramenta molendinorum, retento ibi pretio et usu suo ; et propter
hoc præbeat domino Acapte 10 solidorum, et 5 solidorum Reacapte,
quando evenerit...Laurierevoce
Reacapteet
Plait de mortemain.
Terras heremas et condrezelas, e albres
domestques, et salvaidies, e bosc, e bartas, e prats, et aigas, e cavis, e esplechius, e
atemprivas, e hommes, et sembres, et ceses, et Acapites, et Reireacapites, et senhorias,
etc.