altararius
Te Altararium altaris Basilicæ
Principis Apostolorum de Urbe usque nostrum placitum... constituimus et etiam deputamus,
ibi recipiendi omnes et singulas oblationes, obventiones, ac fructus, redditus, et
proventus ad dictum altare pervenientes, etc. et generaliter omnia, quæ ad dicti
Altariatus spectant officium, etc. Exstat integra apud Waddingum ann. 1368. n.
9. Epistola MS. Innocentii VI. PP. : Paulus de Scrofano Canonicus dictæ Basilicæ,
qui fuerat in ea auctoritate nostra Altarius (sic) deputatus, videns, quod
dictis Canonicis et Capitulo, de oblationibus hujusmodi disponentibus pro eorum libito
et voluntate, ipse inaniter gereret Altarii nomen, hujusmodi Altariatus officium sponte
et libere resignavit.