altare
~ato ‥ sceptri in vertice celydro
nescit ‥ qui humilia respicit ‥ propter se taliter inclinatos talariter non ~are
illud ‥ ~e quod gentes construxerant atque sanctificaverant non emundaverunt sed ‥ destruxerunt
torridus altaris ni sumtus forcipe carbo / ‥ emundet spurca labella
Noe ‥ edificato ~i obtulit holocaustum Domino
pallia ‥ / quae sunt altaris sacri velamina pulchra
evasit ignem ~e quia lapideum erat
utrum talis ministerium sacri ~is impleat
altar vel ara,weofod
sacerdotibus cum ministris ~is benedicta aqua sacra ~ia lavantibus
hoc manerium ‥ donavit aecclesiae per unum textum positum super ~e
si [papa ] duo ~ia in ecclesia una consecraturus erat, alterum illi ‥ consecrare precipiebat
ut ea ipsa die, qua quisque militari cingulo decoratur, ecclesiam solenniter adeat gladioque super ~e posito et oblato ‥ seipsum obsequio ~is devoveat
provideant ‥ archidiaconi ut lintheamina et alia ornamenta ~is sint ‥ honesta
abbas ‥ accedat ad ~e thurificet illud et postea faciat inclinacionem devotam coram ~i et erigens se osculetur ~e
~e super quod celebrandum est non debet esse terreum vel ligneum sed lapideum ‥; quod intellige de superiore tabula que dicitur mensa ~is, que omnino debet esse lapidea, quia ~ia que non lapidea chrismatis unccione non consecrantur
capellano celebranti ad ~e S. Laurencii in ecclesia parochiali
ornamenta pertinencia ad ~e annuale [? ] sunt debiliafor anniversaries
hoc ~e,a nawtyr, ‥ a hawtere
omnes oblationes que ad majus ~e ejus [ecclesie de Dunfermlin ] offerentur
jacuit ‥ in lectica ‥ sancti viri corpus ante ~e ecclesie majus
juxta cornu magni ~is
magnum ~e, quod prius concavum erat, ‥ et spacium illud quod erat inter feretrum et ~e solidari fecit lapide et cemento
nomen dedicantis et nomen sancti in cujus honore dedicata est ecclesia ‥ scribantur circa majus ~e ‥ ; idem fiat circa minora ~ia
principale ~e
Godefridus [ob. 1321 ] dedit ‥ unum frontale magnum cum mappa adjunctum ‥ que magno ~i principalibus festis apponuntur
licet locus in quo majus ~e consistit cancellus dici debeat
lego autentico ~i unam togam de panno aureo
cum tabulis deauratis summi ~is et ~is matutinalis [] morrow-mass altar for use on week-days
cereis super summum ~e accensis
duo ~ia marmorea ad deferendum cum argento parata(
~e portabile, cui lapis firmiter infixus tante quantitatis ut pedem calicis et pateram ample contineat
ad ‥ ~ia portatilia consecranda
ut ‥ supra ~e portatile missas celebrare ‥ valeant(
ecclesia de Withekirke est in dominio, preter ~e quod Paulinus sacerdos tenet pro iij m.
tenementum ‥ appropriatum ‥ ~i B. Marie
timetur quod plures retrahentur a solucione hujusmodi decimarum in maximam ‥ vicariorum, qui tantum ex ~i vivunt, ‥ depauperacionem
episcopus ‥ condempnavit parochianos ~is S. Oswaldi ad claudendum ‥ cimiterium
altārĕ, (16) is, n. (altus) autel (hébreu) : Vulg. Gen. 33, 20 ; (chrétien) : Tert. Or. 11 || ordint au pl. altārĭa, autel où lʼon sacrifie : Cic. Cat. 1, 24 ; Har. 9 ; Liv. 2, 12, 13.
Si necessitas
populi exegerit, ut plures fiant ecclesiæ, aut statuantur Altaria, cum ratione et
auctoritate hoc faciant.
ab altitudine constat esse nominatum
quasi Alta ara.In Beatæ Mariæ Virginis et Animarum
Altaribus, in quibus Missæ frequentius celebrantur, duo justæ magnitudinis cerei
apponantur, qui donec Missa finiatur, sint accensi.
Altar de alma o de anima, el que tiene concedida indulgencia plenaria para las misas que se celebran en él.Gall.
Si vigilia Nativitatis Domini venerit in Dominica, Missa Dominica dicitur in
Capitulo post Primam ante Tertiam et processionem, et Missa de Vigilia dicitur post
sextam in Choro ad Autenticum Altare.Prosternitur igitur corpore summisso a latere Capitanei
Altaris in Sanctuario, ubi postquam se prosedit, potestatem sui penitus amisit, et ita
ibidem paullulum quid soporis divina ordinatione percepit.Altare Capitaneum, sic nuncupatur, quod in capite absidæ, seu fronte ecclesiæ primum est, sive illud majus sit sive minus : in pluribus namque ecclesiis pone majus altare aliud exstat in capitali parte, quod dicitur
Capitaneum. Mirac. S. Bertini sæc. 3. Bened. part. 1. pag. 152 :
Corpus beatissimi patris Bertini, quod biennio nondum expleto sub Capitaneo
S. Martini Altari fuerat repertum, levatum est. Vide Capitium et Caput
Ecclesiæ.Dicitur duodecima lectio, et duodecimum
responsorium super Altare Chori... Non dicitur responsum sed hymnus a duobus super
Altari et respondetur a choro... deinde dicitur responsum ab uno super Altari,
etc. Ubi semper de analogio seu pluteo, non vero de Altari proprie dicto.Nec sibi aliquid vendicabunt (vicarii perpetui) in oblationibus
quibuscumque provenientibus ad Altaria conventualia vel existentia in choro.Abbas ei concessit
tantum in vita sua Ecclesiam S. Mariæ de Redanna, ita ut ex omni re ex qua decima datur,
duæ partes S. Vandregesili sint, et 3. Ricardi. Toto anno Altare Dominicum sit Ricardo,
excepto festo omnium SS. et Natale Domini et Paschæ, etc.In primis Altare Itinerarium, quod regina Agnes nobis
obtulit valde optimum. Chron. Sublac. MS. : Fecit (Joannes
abbas) alia minora Altaria Itineraria duo ex auro et argento, et gemmis
tornata.Nullus... audeat celebrare... cum Altari Levatico.
van Espen J.E. U. lib. 2. tit. 5. cap. 8. § 11. sqq.
Robertus primus loci istius abbas cum monachis suis
honorifice excepit ; post orationem vero ad Magistrum Altare accedens, etc.In Altari Parato habentur istæ
(Reliquiæ) de sancto Joan. Bapt. de S. Andrea, etc. Testamentum
Everandi apud Miræum tom. 1. Diplom. Belgic. pag. 21 : De paramento capellæ nostræ,
Altare argento Paratum unum, calicem aureum eburneum cum patena auro paratum
unum.Altare gestatorium, apud S. Anselmum lib. 3. Epist. 158. Lapis portatilis,
in Synodo Bajocensi ann. 1300. cap. 20. Vide eruditum Joan. Mabillonium in Præfat. ad tom.
3. SS. Ord. S. Bened. n. 78. Cotidie sacrificium Deo victimæ salutaris offerebant, habentes secum vascula et
tabulam Altaris vice dedicatam. Duo autem Ewaldi martyrio coronati sunt 7. sæc.
desinente, ante quod tempus nullam puto mentionem fieri altarium viaticorum. His etiam
usi sunt Græci, apud quos Altare marmoreum portatile. Un petit Autel
portatif de marbre vert, in Inventar. Gallico. Chron. S. Dion. cap. 14. tom. 7.
Collect. Histor. Franc. pag. 150 : Si dona un riche Autel Porteiz de marbre
pourfire, tout quarré, etc.quod per viam portetur, propter quod portabile vel viaticum
appellatur, apud Durandum lib. 1. Ration. cap. 6. n. 34. Item olim unum Altare
Viaticum sacratum pro 14. denar. gross. Collect. Concil. Hispan. tom. 3. pag.
558. ann. 1322 : Altaria viatica secum portari faciant, in quibus singulis diebus
coram se honeste et devote Missam faciant celebrari.Tabula itineraria dicitur in Ordine romano ; Altare portatile, Altare
gestatorium, apud Hugonem Flaviniacens. in Chron. pag. 166.Item unum Altare Viaticum portatile de jaspide
viridi, in cujus circuitu sunt plures reliquiæ.Viaricium, idem quod Viaticum. Charta ann. 1065. tom. 1. Hist. Cassin. pag. 254. col. 1 :
Altare piczolum de ebore unum,
et Biaricium alium unum.Fecit
(Joannes abbas) paraturas ecclesiasticas,... pallium de Altare
Sacramentorum, coopertum argento et auro.De ingressu mulierum in domos ordinis
nostri præcipitur, ut conventus et abbas, in quarum domos intraverint, eadem die sint in
pane et aqua ;... et omnino Altaria discooperiantur, per triduum sic mansura, nec divina
ibi celebrentur illo triduo, præter missam de S. Maria, et missam pro
deffunctis.Redde mihi, obsecro, redde mihi filium meum... His et hujusmodi questibus et
femineo perstrepens ululatu, scopis et fustibus Altare cædebat, et totis
nisibus beati pontificis clementiam exorabat. Vide infra in Reliquiæ 1.Et qui hoc
facere voluerit, per chartam de rebus suis ad Ecclesiam, ubi dare voluerit, firmitatem
faciat, et testes sex vel septem adhibeat, et nomina eorum ipsa charta contineat, et
coram Sacerdote, qui ad eandem Ecclesiam deservit, super Altare ponat : et proprietas de
ipsis rebus ad ipsam Ecclesiam in perpetuum permaneat. Adde Leg. Bajuvar. cap.
1. § 1. Formula vero traditionis et offertionis super altare extat in Capit. Caroli M.
lib. 6. cap. 285. Quod
dum ex more super Altare posuissent, hi de nostris interfuerunt testes. Ch. 15 :
Qua celebrata venditione, traditionem ipsorum alodiorum posuit idem Hugo super
Altare S. Medardi, his, qui aderant, cernentibus cunctis, et reclamante nullo.
Charta Adelfredi Episcopi Bononiensis ann. 1045. apud Ughellum tom. 2. pag. 16 :
Concedo... et quidquid in sancta Episcopali Ecclesia offertur, seu in Altari
ponitur, vel in pavimento locatur, etc. Chronicon Mauriniacense lib. 1 :
Donum, quod Rex pater suus nobis fecerat, concessit, et sumptas in manibus
litteras super Altare posuit, et ita donum patris confirmavit. Chronicon
Andrense : Et ita in nomine Domini imponendo manum super Altare, fecit donum,
videntibus et audientibus, etc. Ordericus Vitalis lib. 5 : Donationem
super Altare adhuc sacrosancta consecratione madidum deposuit. Vide eundem pag.
575. 576. 584. 587. 590. 591. 594. 595. Chronicon. S. Vincentii de Vulturno pag. 675. etc.
Extant alia hujus ritus exempla passim in veteribus Chartis, et apud Scriptores. Petitionem manu sua scribat, aut certe si non scit litteras alter ab eo
rogatus scribat : et ille novitius signum faciat, et manu sua eam super Altare
ponat.Qui Capita cum manibus religiose Altari S. Emmeranni
imponentes, professi sunt se Martyri perpetuos censuales. Vita S. Virgilii
Episc. Juvanensis cap. 7 : Ad Juvanense Monasterium specialiter Caput suum in
servitium Dei declinavit, singulis annis, quoad vixit, in signum subjectionis suæ
aliquod obsequium illud persolvendo.Si quis rescriptum de nostris Altaribus meruerit, in lib. ult. Cod.
Justin. de Locat. fund. Iidem Impp. : Nunquam ad unius litigatoris querimoniam
nostris Altaribus suggestio offeratur.In Ecclesia B. Petri Altare complexus, quasi ad probandum quod Henricus pro fæmina
commutatus fuisset, ita se obligavit, ut si idem filius esset Henrici Marchionis, ipse
sui corporis perderet sanitatem.Ecclesiæ, quæ vulgari
vocabulo apud eos (Gallos) Altaria nuncupantur, et apud Goffridum
Vindoc. lib. 3. Epist. 12. Idem Concilium ann. 1095. can. 6 : Ut nullus sibi
præbendam emat ;... hoc idem de Altari et omni Ecclesiastico beneficio fiat.
Adde can. 7. Gregorius VII. PP. lib. 4. Epist 22 : Illud vero commune malum pæne
totius terræ, videlicet quod Altaria venduntur. Concilium Illebonæ ann. 1080.
cap. 4 : Nullus laicus in redditibus Altaris vel in tertia parte decimæ aliquid
habeat. Charta Philippi Aug. ann. 1196. pro Abbate S. Mellonis Pontisarensis :
Exceptis altari et decimis, quæ remanent Ecclesiæ S. Mellonis. Acta
Murensis Monasterii pag. 35 : Ergo quod istud Altare istius loci principale est
Altare, quisquis isti Altari præponitur, sive Monachus, sive Clericus sit, ille etiam
debet dotem et decimam, et omnia cætera jura Ecclesiæ in sua habere potestate. quod hoc
nusquam audivimus, in uno loco esse duas principales Ecclesias et duo Altaria.
Fulbertus Carnot. Epist. 20 : Ususfructum vero Altarium, quem tui antecessores
Laïcis tradiderunt, te alendis debilibus publica voce destinare suadeo. Item
Epist. 34 : Decimas et oblationes Altarium, stipem videlicet pauperum, suo Episcopo
inconsulto, sæculari militiæ tradit. Traimundus Clarevallensi, Epist. 2. de
Monachis : Villas, molendina, Ecclesias, et altaria possident, fidelitates et
hominia suscipiunt. Charta Gaufredi Episcopi Parisiensis in Tabulario S. Mariæ
Longipontis : Damus ei Altare, et quod ad Altare pertinet villæ, quæ dicitur
Orceacus. Alia Warini Episcopi Bellovac. ann. 1023 : Ipsa Ecclesia,
scilicet S. Vedasti, in Episcopio nostro villam Angicourt habere noscitur, nosque Altare
ipsius Ecclesiæ possidemus. Ipsius ergo Altaris tertiam partem... Ecclesiæ prædicti
Sancti contribuimus, etc. Hist. Afflegemensis Monasterii cap. 20 :
Robertus Comes Junior S. Andreæ locum nobis in eleemosynam tribuit : Altare vero
ejusdem loci, licet sui foret juris, tamen quia spiritale donum est, ab Episcopo
Noviomensi, in cujus diœcesi locus ipse situs est, nobis firma stabilitate donari
fecit. Herimannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 38 : Quinque
Altaria, quæ alteri filio suo nomine Adam Canonico acquisierat, nobis dari impetravit,
quæ nobis singulis annis plusquam 30. librarum pecuniam reddunt. Cap. 45 :
Altaria villarum memoratarum, prata, nemora, terras arabiles, etc. Cap.
67 : Sed quia proposuerat nec Altaria, nec Ecclesias, vel decimas recipere, sed
solummodo de labore manuum suarum... vivere, nihil de Ecclesiasticis redditibus...
voluit habere. Adde cap. 73. 95. Vide Chartam Philippi I. Reg. Franc. ann. 1066.
apud Marlotum in Chron. S. Nicasii Remens. pag. 621.Sed postmodum mors, quæ intravit in orbem terrarum, quamplurimos
Laïcos et pseudo- Christianos in tantum excœcavit, ut quidam Altaria vel decimas in
beneficia extorquerent, quidam vero in abusum miseræ hæreditatis converterent.
Alia Theobaldi Suessionensis Episcopi, ibidem pag. 40 : Ut Altaria, quæ de
beneficio nostro (sed quemadmodum alii Principes sæculi hujus sacrilego more tenebat)
recepissem, etc. Concilium Pictavense ann. 1109. cap. 9 : Ut neque
Clerici, vel Monachi per pecuniam Altaria vel decimas a Laicis vel quibuslibet personis
sibi acquirant, etc. Cap. 16 : De decimis et Altaribus, quæ Laici injuste
et contra sacros Canones detinent, etc. Charta Amaluini Abbatis Silvæ-Majoris
ann. 1207. in Tabul. Campan. : Quod nos insimul faciemus ibi villam novam, in qua
nos et Ecclesia Bellevallis habebit Altare et decimam liberam et quietam. Vide
Lambertum Ardensem pag. 140. Urbanum II. PP. Epistola 12. in Appendice Epist. 20. etc.Altarealiquando usurpari pro Ecclesia seu titulo cui aliquis præficitur, ut in Actis Murensis Monasterii a D. Cangio supra laudatis, et in Chartis quæ sequuntur. Charta fundationis Monasterii S. Valentini ann. 1018 :
Ermengardis Veromanduorum Comitissa duarum Ecclesiarum
Altaria quæ jure beneficii a Lamberto Episcopo Eduensi data tenebat Fratribus præscripti
loci danda concedit, quorum unum in villa quæ Fonsania dicitur situm est in honore S.
Desiderii, alterum in villa quæ vocatur Nicetum in honore S. Petri constructum esse
videtur. Charta Petri Vasionensis Episc. ann. 1059 : Donamus et reddimus
Altari quod est consecratum in honore S. Victoris Martyris et S. Mariæ semper Virginis
in Monasterio Massiliensi Abbatiolam S. Victoris et S. Petri quorum Ecclesia sita est in
Episcopatu Vasionensi. Charta Ludovici VII. ann. 1137. inter Probat. Hist.
Paris. tom. 3. pag. 53 : Quatuor villas istas dedit atavus meus Rex Henricus ; cum
Altaribus Hienvillæ et Novæ villæ. Tabularium Majoris Monasterii :
Herveus de Martiniaco, in beneficii societatem susceptus, dedit S. Martino sextam
partem decimæ, sepulturæ, oblationis utrorumque Altarium. Charta Moyses filius Alfredi Presbyteri guerpivit Deo
atque S. Florentio medietatem omnium rerum pertinentium ad Altare quod est in Ecclesia
de Trembleio, annuente Herveo Burchardi filio, de cujus casamento erat ipsa
Ecclesia. 2°. Nobilis vir Gauterius terras S. Maxentii prædavit et vastavit. Sed pœnitentia
ductus dedit Monasterio S. Maxentii Ecclesiam S. Arediæ, ita ut in eadem Ecclesia Altare
B. Maxentii construatur, omnisque consuetudo Monachis ibi degentibus sit relaxata,
scilicet vicaria, vel decimæ ; donatio autem istius Ecclesiæ talis est, baptisterium,
confessiones, proforentia, et tota sepultura, et omne quod in Ecclesia venerit.
3°. Gislardus et frater ejus Morinus dederunt Deo et S. Florentio
Ecclesiam S. Germani quæ sita est apud Albiniacum super fluvium Jolam, cum omnibus
ipsius Ecclesiæ appendiciis quæ libere possidebant, totum scilicet
quidquid ad Altare pertinet cum fevo Presbyteri, totam sepulturam, et decimam, et
cymiterium. Quod in eodem Tabul. sæpe occurrit. Charta Ego Rotbertus Comes filius magni Richardi
G. D. Dux et Princeps Normannorum reddo S. Michaëli Altare suum cum toto Monasterio quod
prædecessores nostri sibi hactenus vindicaverant. Charta Alanus Comes et uxor illius Judith, S. Mariæ et filiæ suæ
Hodiernæ Abbatissæ dederunt decimam de Chelen et sepulturam, et quidquid ad Altare
pertinet. Charta ejusdem ævi ex Tabul. S. Sergii : Gauffridus de
Monasteriis dedit Monachis S. Sergii quidquid habebat in Altare S. Sulpitii de Gena in
offerendis et primitiis, et suam tertiam de censu de cymeterio. Charta
Divinæ vocis inspiratus
instinctu, ego Rualdus seculari militie deditus, dedi B. Martino Monachisque Majoris
Monasterii quidquid Ecclesie, quidquid Altaris, quidquid decimæ videbar habere in
dominio. Earum quoque rerum quas ego quidem in dominio non habebam, sed eas de me tam
Presbyteri quam Laici tenebant, similiter ut propriarum eidem Sancto donum effeci, ita
scilicet ut quisquis hominum nunc usque de me, sive decime, sive Altaris, vel Ecclesie
aliquid tenuisse dinoscitur idipsum, si penitus deserere noluerit, ab Abbate Monachisque
Majoris Monasterii teneat. 4°. Concessit Abbas ut tantum
in vita sua haberet tertiam partem reditus Altaris Ecclesiæ illius, ita duntaxat quod
Monachi capellanum suum quem voluerint eligent. Plura adderemus, quibus varias
hujusce vocis acceptiones illustrare liceret, nisi lectori tædium parere nobis esset
religio : quamobrem satius duximus ab iis abstinendum ; adeat tamen studiosus lector
diversa loca quæ protulit D. Cangius, quæ si attentius perpendantur, omissa quæ a nobis
consulto sunt, abunde resarcientur.In die
Jovis sancti et die Veneris, si episcopus S. Rufinæ recipit jus quod consuevit habere,
videlicet archam et Altare, ex quo pulsatur ad matutinum usque dum finitur officium,
etc. Arest. parlam. Paris. ann. 1416. 8. Aug. : Dicti habitantes ad
offertorium in festis annualibus ter vel quater in anno duntaxat veniebant, et si aliis
diebus eos venire contingebat,... nec panem, vinum, ceram, aut Altare, ut in aliis
partibus consuetum erat, offerebant. Nisi ibi legendum sit ad altare.
Personæ, uti vocabantur, mutabantur. Nam cum Ecclesiæ omnes ad Episcopos pertineant, uti habent Concilia et Synodi eas illi interdum Monasteriis aut Capitulis Canonicorum donabant, aut a fundatoribus donari permittebant, retenta ea præstatione, quæ
Redemptio altarisdicta est, veluti in signum dominii, quod Ecclesia matrix sibi reservabat, atque adeo reservatis ipsis Ecclesiarum decimis. Vide Persona. Nam si
altaria
per personasdarentur,
mortuis personis, in manus Episcoporum redibant, nisi essent per eorum scripta vel privilegia confirmata, ut est in Concilio Claromont. ann. 1095. can. 7.
altarium redemptio, venditionis nomine donata est, quod a Monachis post mortem vel in mutatione
personæredimi dicerentur : quod prohibitum fuit, salvo Episcorum censu annuo, in eodem Concilio Claromontano can. 3. et Nemausensi ann. 1096. Id etiam antea vetuerat Leo IX. PP. Wibertus in illius Vita pag. 86 :
Venditiones Altarium anathemate prohibuit ; sed
constituit, ut partes decimarum ad Episcopum pertinentes, aut quisque Præsul sibi
teneret, aut cuique vellet tribueret, partem autem ad Altare pertinentem proprio Pastori
Ecclesiæ gratis concederet. Charta Rogerii III. Catalaunensis Episcopi :
Altaria hæc habenda personas... eo jure, ut quando persona obierit, persona alia
a Monachis oblata restituatur sine muneris acceptione. Vide Gregor. VII. lib. 4.
Epist. 7. Hugonem Flaviniac. pag. 198. Florentium Haræum in Castellanis Islensibus lib. 2.
pag. 175. Buzelinum lib. 2. Gallo-Flandr. cap. 13. pag. 306. et Locrium in Chron. Belg.
ann. 1111.Relevationesetiam appellatas in Tabulario Vindocinensi observare est : in quo Theodoricus Carnotensis Episcopus dat eidem Monasterio tria altaria absque
relevatione: cum ejusmodi Ecclesiarum redemptiones inventæ fuissent instar redemptionum feudorum, quæ
relevationesdicuntur. Quo nomine donatur
Consuetudoquædam
inaudita, qua Vicecomes Thoarcensium Haimericus exigebat ab Abbate S. Albini,
qui noviter onus susceperat Abbatis, equum
unum centum solidorum. aut solidos centum pro mutatione et Relevatione Abbatis. Dicebat
enim... quod quicunque noviter crearetur Abbas in Monasterio S. Albini, prædictum pro
sua ordinatione præjudicium solveret Vicecomiti, ut est in veteri Notitia apud
Charlonyum ad Historiam Inculismensem Corliæi. Acta Episcoporum Cenomanensium in
Segenfrido cap. 29 : Dominus vero Segenfridus apud eum diu commorans dedit ei LXIV.
Altariorum relevationes, Synodos, et circuitiones, insuper casamenta Ecclesiæ,
etc. Vide quæ observarunt Sirmondus ad Goffridum Vindocinensem lib. 3. Epist. 12.
et Marca ad canon. 7. Concilii Claromontani.redemptione, et a Conciliis interdicta, postmodum contulere Episcopi : sed in hunc abusum gravius invehitur Goffridus Vindocinensis lib. 3. Epist. 12. cum per annos singulos censum exigere ab Ecclesiis,
annua, seu
plurimorum annorum simoniasit, inquit ille. Extant Chartæ istius abusus testes complures in Tabulario S. Dionysii, quas inter duas selegimus :
Cum Daimbertus Archiepiscopus in
gremio S. Matris Ecclesiæ suorum celebraret Conventum, venit in præsentiam suam Abbas S.
Dionysii Adam nomine, deprecans, ut Altare de Belna, quod esse solebat ad personam
Vicarii, et in Censum mittere dignaremur. Cujus petitioni assensum Daimbertus concessit
ei, salvis consuetudinibus suis, circadis et synodis. Dat. mense Septemb. in Ecclesia S.
Stephani publice, regnante Ludovico Rege ann. 5. Alia : Adam Abbas S.
Dionysii ad Daimbertum Archiepisc. Senonensem accessit, rogans et deprecans ut Ecclesiam
quandam, quæ est in pago Vastinensi, in honore B. Lupi consecratam, ei
sub Annuo Censu, remota omni persona Vicarii, mittere dignaretur. Cujus piæ petitioni
Daimbertus annuens, et præfatam Ecclesiam sub Annuo Censu posuit, ita ut deinceps
persona Vicarii remota in censum sol. 6. publicæ monetæ istius loci, in quo Ecclesia
sita est, annuatim redderet, mense Maio ann. 1120. Ind. 13. Chartas alias istius
abusus testes proferunt Hariulfus lib. 4. Chron. Centul. cap. 22. Hemereus in Augusta
Viromand. in Regesto pag. 41. 42. 43. Florentius Haræus in Castellanis Islensibus pag.
170. 171. et Gallandius lib. de Franco alodio pag. 75. 76. Præterea V. C. Jacobus Petitus
post Pœnitentiale Theodori pag. 596. 601. 625. 630. 631. 632. 633, 635. Vide præterea
Joannem Sarisberiensem Epist. 69.quidquam pro eisdem Altaribusexigatur in omnibus Galliarum diœcesibus. Non propterea tamen ab hac exactione omnino cessatum est : qua de re Souchetum consule loco citato.
Altarium, sacrarium. Gloss. Lat. Græc.
Altarium ex duodecim lapidibus sub monte constituit. Idem Dial. 2.
de S. Martino : Cum jam Altarium, sicut est solenne, benediceret. Ita
passim Gregorius Turon. Ratbertus de Casib. S. Galli, et alii.Capsam auream cum
Altari supposito, innitentem 4. columnis argenteis, et aliam item capsulam modicam
altari superpositam, etc. Ademarus Cabanensis tom. 2. Bibl. Labbei pag. 272 :
Idem Josbertus iconem auream S. Martialis fecit, sedentem super Altare, et manu
dextra populum benedicentem, etc. Hist. Episcop. et Comitum Engolismensium cap.
35 : Duas tabulas eburneas cum argento, duplex argenteum Psalterium, duo Altaria
argentea, et in fine suo thuribulum argenteum.Et
intelligantur quoad hoc publici et manifesti usurarii, qui tenent publice Altare
paratum.Injunctum fuit villam seu locum de Aulacio deberi
muris, vallatis ac fossatis, et palentis fortificari, de novoque Altari et construi bene
et condecenter.Altāre
See ara.