amatoria
Philtra, apud Ammianum lib. 29. et Rufinum in vers. Eusebii lib. 4. cap.
7.Amatoria potione in
insaniam versum Carolum VI. scribit Bonincontrius in Annal. apud Murator. tom. 21. Script.
Ital. col. 62 : Carolus VI, vir omnibus præferendus, roboris magnitudine præclarus,
una in pugna triginta millia hostium fudit. Deinde potione Amatoria in tantam prorupit
insaniam, ut amentissimus factus sit. Hujusmodi philtris aliisve præstigiis, ut
amorem inspirarent, sæpi usi sunt majores nostri, quos idcirco pœnis affectos non semel
reperimus. Lit. remiss. ann. 1354. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 303 : Guillemeta,
dicta la Tubée, confessa fuit quod ad suggestionem quarundam mulierum, quas consulta
fuerat super hoc ut amor, quo ipsa et Reginaldus, dictus de Charronne, se ad invicem
diligebant, cresceret et caleret inter eos, ipsa ad cimiterium SS. Innocentium Paris.
accedens, unum os cujusdam cadaveris seu mortui hominis ceperat et secum detulerat, et
delatum in ignem posuerat et conjuraverat ex parte patris, matris, fratrum et sororum
suorum, obsecrans ut, sicut illud os ardore ignis calebat ibidem et comburebat, arderet
et caleret cor dicti Reginaldi mariti sui, ut cito ad ipsam accederet et reverteretur ;
et quod hoc quadragies vel ultra fecerat, quod tamen ad suum propositum dixerat sibi
minime profuisse ; quodque tot vicibus vel ultra, sal ceperat et in palma posuerat et
sputo seu salivæ suæ commiscuerat, et commista simul in ignem, ut prius, posuerat, verba
prædicta vel similia et ad finem et intentionem prædictas, dicens et asserens quod sibi
sentiit, prout tenet firmiter, profuisse. Item et quod a nundinis de Landico ultimo
præteritis fuit annus elapsus circa, ipsa per suggestionem similem duos pedes talpæ
dextri lateris secum tulit, ut inde fortunium melius et prosperos eventus haberet ;
propter quæ dicta Guillelmeta adhuc carceribus detinetur. Aliæ ann. 1355. in
Reg. 84. ch. 205 : Johanna, dicta la Lorraine, concessit quod certam quantitatem
pulveris ligati infra modicum telæ,.... ipsa supponeret novem evangeliis ; et hoc facto
deferret eisdem, ad finem..... quod dicti conjuges discordes, per hoc ad concordiam
ducerentur. Similia occurrunt in Lit. ann. 1352. ex Reg. 81. ch. 397. ann. 1383.
Reg. 123. ch. 4. et ann. 1395. Reg. 149. ch. 50.