angari
Astandæ, hodie
Chapars, apud Persas, Cursores publici, unde Græcis
Angarinuncupantur, apud Barclæum tom. 1. Argen. pag. 16. edit. Lugd. Batav. :
Num tu vero in cujusque collis jugo arborem
non vidisti in longitudinem mali defixam, cujus apex in caveæ modum, ferro undique per
radios præcingente laxatur ? Annuente Poliarcho : Hæ sunt, inquit, publicæ arbores ad
idipsum constitutæ, ut ad regis imperium impositis in vertice facibus, negotii signum
dent, quod illico oporteat per populum procurari. Et hos ignes Angaros vocant.
Hispan. Angaro, Fumo datum signum.
Angări
See angaria.