angariae
parangariæalioversum : in Lege 7. Cod. de Fabricensib. lib. 11. et in Lege 4. Cod. Theod. de Cursu publ. etc. quod pluribus docet Jacobus Gothofred. ad d. leg. 4.
Animalia in Angariam præstita, in lege Wisigoth. lib. 5. tit. 5. § 3. Lex Bajuvar. tit. 1. cap. 14. § 4 :
Angarias cum carro faciant. Carrarum
Angariæ, apud Marculfum lib. 1. form. 1. Nobiles et domini terræ permittant homines suos dies festos observare, et non
compellant eos evectiones seu alias Angarias præstare.Parangaria.
Concessit eis aream ad
furnum faciendum, in quo per Angariam coquet dimidia pars præsentis burgi.
Galli diceremus, Un four banal, in quo scilicet panem suum coquere tenentur burgi vel urbis incolæ.
Angariæ sunt personalia servitia,
quæ quis in persona sua implere cogitur, sive cum quis propriis sumptibus servit. Vel
Angariæ sunt opera possessionibus imposita, sive cum quis sumptibus servit alienis vel
in re sua, vel in equo, vel in asino, vel hujusmodi. Indictiones, opera, vel
Angariæ, in Lege Wisigoth. lib. 12. tit. 1. § 2. Ita Capitula Caroli Magni lib. 1.
cap. 81. Angariosvocant. Hinc Quatuor tempora vulgari nomine
Quamvis enim
singulis Angariis, id est, statis temporibus nundinarum, quibus merces aut vecturæ
ibant, aut redibant, frequens hac esset transitus ; hæ tamen, et non aliæ
Andreæ fuerunt fatales. Hinc hi duo versus in Anecdotis Martenianis tom. 4. col.
766. ad designanda Quatuor anni tempora : Dat Crux, Lucia, Cineres, Carismata Dia, Ut sit in Angaria quarta sequens feria. Annuatim singulis quatuor temporibus,
qualibet videlicet Angaria, quinque libras denariorum prædictis præposito, decano et
canonicis tradere et assignare (judex) teneatur.Angariasdixere, quod nonnisi magna vi et animi dolore deferrentur. Charta Frederici II. Imp. pro Ecclesia Tullensi inter probationes Hist. Tull. pag.
Quærimonia præfati Episcopi compatientes... præfatos
malefactores ad præsentiam nostram commoveri fecimus, qui venientes juxta Varkiariam per
milliare unum ab urbe Angarias ferentes, veniam postulantes, usque ad pedes Arnaldi
Episcopi Tullensis qui nobiscum aderat, ipsas Angarias deposuerunt et x.
libras argenti pro capitalibus ablatis Arnaldo Episcopo restituerunt. Vide Sella 2.
et Canis.