apocatasticus
Præcipe hodie ad te mathesis venire doctorem, cui dicas illo tempore
te asperis casibus laborasse, et inquire per quas stellas hoc tibi evenerit mali ;
responsa ejus erunt procul dubio talia, quod tempus tuum a malitioso Marte susceptum
est, aut Saturnus Apocatasticus fuit, aut annus tuus ex diametro susceptus est, aut
climacterica tibi in centro sunt nata, aut syndetus fuit cum malo, aut
invisibilis, aut in schemate, aut immobilis circa te extitit cursus in stellis.
Ad quod vocabulum sic Bollandus : Ita MSS. plerique. Tempus quo sol (aliusve planeta) in eamdem partem signiferi per eosdem numeros redit, per quos cursus sui principium cœperat,
Potest ergo et revolutio Saturni planetæ ad primum situm
intelligi, aut turbatio rerum et κατάστασις maligno
ejus sidere concitata. At MS. Rip. habet