arco
See: arcare
Cum dilectus
Adam de Vallemondensi, fructuarius noster, teneret a nobis in feodum res subscriptas,
solvendo exinde quolibet anno nobis duos Arcones ad sellam vacuos, unum videlicet armis
nostris Franciæ communibus, et alium armis Clodovei regis prædecessoris nostri
depictos. Alia ergo erant Franciæ insignia, quibus sub Philippo Pulcro uti
solebant reges Francorum, ab iis quibus usus fuisse Clodoveus putabatur ; quod notandum
omnino est. Vide Arma 3.