Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

arcora

ARCORA
. Papiæ dicuntur, quæ super columnas fiunt. Arcus, numero multitudinis, fem. gen. Solent enim Longobardici Scriptores, veteres præsertim, nomina quædam masculini generis, per ora in plurali fem. efferre, verbi gratia, il corpo, le corpora, pro i corpi ; pratora, pro prati ; gradora, pro gradus ; fundora, pro fundi. Sic apud Anastasium Bibl. in Vitis Pontific. passim Arcora, pro arcus ponitur, uti docent variantes lectiones ad hunc Script. Edit. Regiæ pag. 285. 305. 306. 307. et 312. Atque hoc loco satis sit hæc semel monuisse, cum ejusmodi terminationes, quæ fucum facere solent, crebro occurrant apud Latinos ex Italia Scriptores. Sed et Itali ipsi hodierni eandem terminationem in ejusmodi vocabulis retinuere : borgora enim pro borgo ; hortora, pro orto, dixit Joannes Villaneus lib. 4. cap. 7. Vide Arcus. Plura vide apud Diezium, Grammat. roman. vol. 2. pag. 26. et Marinium in Papyr. Diplom. num. 132. not. 6. pag. 364.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list