armaria
armāria, ae, f., s. armārium ➳ .
per deliberacionem ‥ in duobus pipis ‥ plenis harnesiis armorum ‥ constabulario castri ‥, locatis in ~ia ‥ castri per eundem
Specialiter regalias et Armarias, quæ et quas in castellis et locis suis
et in eorum pertinentiis habet, etc. Videtur legendum Arimanias. Vide Herimanni.
Sacratum pignus singulis e clero ad oscula porrectum est, deinde reconditum ; et
post Vesperas etiam solenni pompa decantatas, in Armaria quæ est in sinistra parte
altaris repositum.Armariam sive
Bibliothecam.
Prior noviter electus post domnum Abbatem de omnibus rebus et causis, quæ ad
Monasterium pertinent se intromittit, nisi de thesauro Ecclesiæ et de Armaria, quæ in
potestate Abbatis consistunt.Scio, Scripturam Enoch... non recipi a
quibusdam, quia nec in Armarium Judaicum admittitur. Armarium librorum, apud
Julium Paul. lib. 3. Sentent. Anastasius Bibl. in S. Zacharia : Hic in Ecclesia
prædicti principis Apostol. omnes codices domus suæ proprias, qui in circulo anni
leguntur ad matutinos, in Armarii opere ordinavit. Armarium palatii, in Epistola
Ludovici Pii ad Magnum Archiepiscop. Senonensem, et in altera ad Sicharium Arch.
Burdegalens. quod Archivum Palatii dicitur in ejusdem Imp. Præcepto pro Hispanis
ann. 816. Adde Udalricum lib. 3. Consuet. Cluniac. cap. 10. Vide Britannicum ad Juvenal.
Sat. 7. et Savaronem ad Sidon. lib. 2. Epist. 9. Ita d'AlexandreMS. :
Cele estoire trouvons escrite, Que vous vueil raconter et ratraire, En un des livres de l'Amaire, Monseigneur S. Pere à Biauvés, De la fu cist livres retrais.
Armarium juris dicitur, apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 998. Qua etiam
notione vocem Ædificium quoddam facturi, in modum armariorum
Italicorum præfiguratum, ad inclusionem ejus. Ubi Codex alius : Armarioli
vel aliarum figurarum præfig.