beca
Præbendariigestant et ii, qui gradum aliquem adepti sunt in Academiis. Concilium Limanum anni 1582. inter Hispan. tom. 4. pag. 248 :
Nullus vero ignotus et peregre veniens clericus insigne illud assumat aut
gestet, quod nostri Beca appellant, neque supra pileum clericalem, galerum amplum vel
sericum ferant, prout Episcopis et Præbendatis vel graduatis moris est. Ibidem
pag. 275 : Nec possint clerici gestare stolas vulgo Becas, si non fuerint...
licentiati vel doctores, etc. De Becasic disseritur in Actis SS. Junii tom. 2. pag. 631. ubi de sancto Joanne a S. Facundo :
Idem Vergeta proponit
expressionem veteris habitus Collegialis (Salmanticæ) veluti Capellanis
quoque competentis, adeoque et a S. Joanne gestati, eumque ait fuisse et esse coloris
rufi. Becam autem cujus nomen dicit sumptum esse ab Italis (vittam significare docent
Academici Cruscani) Becam, inquam, sic describit, ut non solum ex humeris
ad pectus profluat, sed fere instar Græcanici episcopalis pallii, per tergum ad talos ;
olim vero supra caput in formam coronæ revolveretur, cum defluentibus ad tempora
laciniis. Nunc pro parte illa superiori assumptus est pileus clericalis quadratus, sic
ut prædicta Beca solos jam tangat humeros, sinum ante pectus eumdem formans, ex humero
autem sinistro ad terram defluat. Hæc ibi. Sobrinus in Dictionario Hisp. Gall.
ait. Beca Præbendamdesignari, quod indicet eum, qui gestat ornamentum hoc, esse
Præbendarium.