beccharia
Parochialem quoque Ecclesiam, cum
decimatione omnium tabernarum, Becchariarum, mercati, et omnium mercimoniorum quæ infra
civitatem fiunt. Alia ann. 1345 : Carnes quæ venduntur ad
Becchariam. Vide Albertum Acharisium in Vocabulario Italico, et V. Cl. Ægid.
Menagium in Orig. Ital. in Beccaio, et Oct. Ferrarium in
Becco.
Hoc anno... factæ fuerunt Beccariæ magnæ Communis Paduæ.
Chron. Parmense apud eumdem tom. 9. col. 763 : Et tunc (ann. 1208.)
Commune Parmæ fecit fieri moram quæ est juxta Bechariam de capite pontis a mane.Dum in civitate Bononiæ carnes
publice venderet, erat enim macellarius seu Beccarius. Occurrit iterum in
Actis SS. Junii tom. 3. pag. 936. D. Chron. Parmense ad ann. 1291. apud Murator. tom. 9.
col. 821 : Et sic quatuor mesteria, scilicet Beccariorum, ferrariorum,
etc.