Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

berra

BERRA
, Locus Campestris. Charta Ricardi Regis Angliæ apud Sammarthanos in Archiepisc. Turonens. : Et totum nemus cum alio nemore displante (deplantato) et Berra, et pratis, etc. Alia apud Spelmannum in voce Foresta : Et quod Rex in foresta sua prædicta potest villas suas ædificare, Ecclesias instituere, Berras assartare, et Ecclesias illas cum decimis... cuicumque conferre. Vide Beria et Kennetti Glossarium ad calcem Antiquit. Ambrosden.
Locus dumis vepribusque refertus ; ibi enim de dumetis succedendis et de agro in culturam redigendo agitur. Berra idem est ac Barta et Beria, locus scilicet arboribus destitutus, dumetis vero et arbustis plenus, ab obsoleta voce Germ. Bar, Nudus, unde eine Bare, Locus calvus, calvitium. Adel.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list