berniscrist
Ad emendos drappos, et kamisias ultramarinas, quæ vulgo Berniscrist vocitantur.
Cujacius in Tract. 8. ad Africanum observat Berne, Gallorum antiqua lingua, esse sagum, atque inde vocem
Bernera nostris usurpari, pro ea lascivia, qua delectatum Othonem narrrat Suetonius cap. 2. qua scilicet distento sago impositus in sublime jactatur : cujus etiam meminit Martialis lib. 1. Epigr. 4 :
Ibis ab excusso missus in astra sago.
ut et Ulpianus tit. 1. Collat. Legis Mosaicæ, ubi Pithœus primus advertit hanc
lasciviam sagationemappellari, et
salissationemlegi debere frustra contendit Josias Mercerus ad Aristænetum. Casaubonus vero ad Suetonium vocem
Berner, a
Bernia, ut ait Covarruvias in Thes. linguæ Castellanæ,
es una capa larga à modo de manto, grossera
come manta fraçada. Nicotius : Bernie est une sorte de drap velu, grossier et
rude, dont les Irlandois s'emmentelent. Atque inde vocis originem accersunt, ab
Iberniascilicet. Sed cur
Berniscristdicantur eæ camisiæ, non plane video : neque enim quod instar Christi tunicæ fuerint, quam
Capam Christivocat Radulphus de Diceto ann. 1156. appellatas ausim affirmare.
Berniscristsit vestis ex sago
Berneconfecta. Vide Somnerum ad vocem
Scryddan. BerniscritArmoricanis est etiam hodie Sagum, in quo colligitur triticum expurgandum.
Duchatin notis ad Rabelais. tom. 1. pag. 324. ex Leone Afric. lib. 2 :
Neque hic (Tefzæ)
desiderabis exterorum copiosam affluentiam, qui inde chlamydes cum cucullis auferunt
inconsutas et nigras, Ilbernus vulgo nominant : harum non tam in Italia, quam in
Hispania copiosus est numerus. Ab Arabico Bornos, sagum cucullatum : unde Hispan.
Albornoz, lacerna. Vide Lexic. Arab. Golii pag. 265. et
Sbernia.