burae
Brandones, Dominica prima Quadragesimæ apud Lotharingos et Barrenses, quibus
Bureidem sonat, quod alibi
Brandon, fax, tæda, ignis.
Bules, eodem sensu, usurpatur in pago Virdunensi ; ubi
Buleetiamnum vocant acervum ligneum, cui lætitiæ causa ignis subjicitur. Charta officialis Metens. ex Chartul. S. Petri de monte :
Datum anno
Domini 1254. feria quinta post Buras. Alia ibid. ann. 1290 : Doneies lou
Lundi devant les Bures. Charta Radulphi abb. S. Apri ann. 294 : Volumus
etiam quod capellanus,..... teneatur solvere singulis annis, die crastina Burarum,
pictantiario nostri monasterii.... xx. solidos Tullenses. Alia ann. 1349. in
Chartul. Godefridi dom. Asperim. fol. 3. r°. ex Bibl. reg. : Lesqueilz quaitrevins
escus d'or je ai promis et promes à paier.... au jour des Bures prochainement venant. Le
Dimenge des Buires, in Charta ann. 1387. ex Chartul. priorat. Belleval.
Boure, eodem significatu, dicunt Insulenses et Tornacenses. Vide Brandones supra in Brando 1.