carellus
Qui quidem armiger percussus fuit tractu cujusdam
baliste, adeo quod sagitta seu Carellus, vocatus Enguegne Gallice, intravit guttur ipsius. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 281. ex Computo anni 1333. ad 1336 :
Item, solvit pro emptione ferri ad faciendum Carellos Michaeli xiii.
flor. xii. den. Vienn. Ibidem pag. 292 : Pro cccc.
Carellis tam de uno pede, quam de duobus, garnitis fletonibus et empennatis, et pro
cc. garrotis emflethonatis folio cupri... pro munitione castri
Bellæcumbæ. Paulo post : Pro centum Carrellis garrotorum ad tor factis apud
Alavardum, datis sex denariis pro quolibet Carrello 15. sol. Ultimus hic locus
ex Computo Aymundi de S. Petro Militis, in quo etiam memorantur Carelli ad projiciendum ignem. Carelli garati, in Computo ann. 1336. tomi jam citati pag. 326. col. 2 :
Item, de Carellis qui dicuntur Garati xii. Carellos qui computantur in
dictis quindecim solidis. Ubi dicuntur Carelli garrotorumintelligenda est lignea pars garroti seu spiculi. V. Quadrelli.
Datum item Matheo Bernard vitrario, pro Carellis novis et
reparatione veteris victrinæ, quæ servierat in capella S. Catherinæ, etc. V.
Quadrellus 2.