carena
quadragena, vel ex
quarentena, Quadragesima pars. Charta Amedei Comitis Mauranensis ann. 1234 :
Donamus eidem domui per totam terram
nostram pedagium, ledam, et Carenam omnium rerum suarum, ita quod nemo de nobis aliquam
exactionem... capere præsumat.Carin, inter Redit. comit. Namurc. ann. 1265. ex Reg. sign.
Papier veluin Cam. Comput. Insul. fol. 11. r° :
Et si a li cuens le Carin el castiel de
Namur. Unde Carinlierforte appellatus, qui ejusmodi exigendæ præstationi præpositus est. Lit. remiss. ann. 1384. in Reg. 126. Chartoph. reg. ch. 56 :
Gilet
Germain tanneur demourant à Chartres et maistre des Carinliers de ladicte ville et
banlieue de Chartres. Si tamen ibi legendum non est, Carniliersvel
Tarinliers, notione æque mihi ignota.
Carrena, et publica pœnitentia, et quadragena idem sunt.
Qui igitur istam primam facit, 40. diebus non intrat Ecclesiam, et lanea veste indutus,
ab escis et potibus qui interdicti sunt, a thoro, gladio, et equitatu illos supradictos
dies abstinet. In 3. autem et 5. feria, et sabbato, aliquo genere leguminum ac oleribus,
pomis, vel piris, vel pisciculis, cum modica cervisia utatur temperate. Hæc omnia
probantur Extra de Homicid. Burchardo lib. 19. cap. 5 : Carrina
(alias Carina) est dierum 40. continuorum jejunium in pane et
aqua. Pœnitentiale MS. : 40. dies in pane et aqua, quod in communi
sermone Carina vocatur, cum 7. sequentibus annis pœniteas. Concilium
Moguntinum : In dedicationibus, ac Ordinum temporibus, relaxari Carenas, et
pœnitentes introduci omnino vetamus. Petrus Damiani lib. 2. Ep. 7 :
Præter illas quadragesimas, quæ scilicet a Patribus institutæ sunt,... alias
occulte Carinas celebrat. Idem lib. 4. Epist. 17 : Juxta Carinæ regulam
inclusionem custodiæ carceralis indiximus. Et lib. 5. Epist. 8 : Ecce,
inquiunt, peregrinando Carina, ecce nova pœnitentia... hactenus inaudita.
Reynerus contra Valdenses cap. 5 : Publicas pœnitentias, ut Carenas reprobant,
maxime in feminis. Cæsarius Heisterbach. lib. 4. cap. 37 : Miles
quidam... tempore quodam quadragesimali Carenam fecit apud nos. Lib. 5. cap.
42 : Cum alter Miles quidam... suscepta Carena, tempore Capituli generalis
Cistertium ire proponeret. Alanus de Insulis in Pœnitentiali : Solennis
(pœnitentia)
est quæ pro majoribus criminibus vel notoriis, vel pro his criminibus quæ
quis confessus est, vel de quibus quis convictus est, infligitur, quæ Carena
solet appellari ; et sicut est de majoribus criminibus, sic ad majores Prælatos Ecclesiæ
pertinet hanc infligere. Infra : Quæritur autem quomodo intelligendum sit,
quod dicitur de injunctione solennis pœnitentiæ, Fac tres annos in pane et aqua, et fac
tres Quadragenas in singulis annis : an intelligendum sit quod jejunare debeat omnem
diem, vel inter diem et diem ? Ad hoc sic respondemus, non altiori intellectui
præjudicantes, quod canonicæ censuræ rigor ostenditur, quando in pane et aqua jejunare
per tres annos præcipitur, quod a quibusdam sic intelligitur, ut per tres annos non tota
hebdomada comedatur panis et aqua, sed tantum per tria illa jejunia supradicta,
etc. Summula Raymundi Ord. Prædic. : Matronæ juvenes possunt explere Carenas In domibus propriis, etc.
Ut reconciliaretur ecclesie propter
homicidium quod patraverat, religiosis dominabus... predium 10. jugerum... concessit,
hoc addito, ut eedem sorores... unam Carrinam de injuncta sibi penitentia
subportarent.Karenaet
Karrina, quam ultimam vocem apud Ekkehardum
conviciumsignificare Cangius scribit in
Carina1 ; sed malim huc trahere eum Arxio ap. Pertz. vol. 2. Script. pag. 136. not. 55.
Carenavocatur
intrans Quadragesima. Hujus medium tempus ad Dominicam quartam refertur, in Lit. remiss. ann. 1376. ex Reg. 110. Chartoph. reg. ch. 199 :
Le Samedi veille du Mi-quaresme, etc. Apertius
rursum in aliis Lit. ann. 1402. ex Reg. 157. ch. 329 : Le Dimenche que l'en chante
en sainte église Lætare Jhierusalem, que l'en dit la Mi-karesme, etc.
Septem annis et septem
Carinea remissionis confessi criminis solutionisque detur ei. Lambertus Monach.
Trevir. de Inventione corp. S. Mathiæ cap. 4. § 20 : Iste Eugenius Papa et Adalbero
Archiepiscopus Trevirensis contulerunt ad dedicationem Monasterii nostri... 18.
Carenas. Num. 21 : Contulit 1. annum indulgentiæ, et 4. Carenas.
He sunt gracie Archiepiscopales et Episcopales date
benefactoribus fabrice Ecclesie S. Stephani Magunt... Item de Episcopis et Romanis
Pontificibus bis mille dies et centum Carenas, per quas anime fidelium debent
tormentari et puniri in purgatorio.Carina. Alvus seu fundus navis, Gall.