casati
Casatosprimum dictos libertini generis homines, qui conductum inhabitabant. Locantur et casæ certa redituum, aut census conditione, nec una locationis specie. Dienim, inquit Vadianus, hodieque villæ versi autem erant ab illis servis quos vulgus Alemannorum
Leibaigenleuthvocat. Certe Casati non tam libertinæ, quam servilis fuerunt conditionis, dictique videntur servi ii qui
intra casam, hoc est, in ruralibus possessionibus, serviebant, ut est in Capite. Caroli Magni lib. 3. cap. 73. et 80. et qui certis casis addicti erant. Servi namque alii erant
Casati, alii
non Casati. Charta Divisionis Imperii Caroli M. cap. 6. tom. 2. Hist. Franc. pag. 89 :
Præcipimus ut nullus ex his tribus
fratribus suscipiat de regno alterius a quolibet homine traditionem vel venditionem
rerum immobilium, hoc est, terrarum, vinearum atque silvarum, servorumque qui jam casati
sunt, sive cæterarum quæ hæreditatis nomine censentur, auro, argento, et gemmis, armis
ac vestibus, necnon et mancipiis non Casatis, et his speciebus quæ proprie ad
negotiatores pertinere noscuntur. Eadem habentur in Divisione Ludovici Pii cap.
7. Neque alii videntur Casati in Chartis Alemann. apud eundem Goldastum. Charta 39 :
In villa quæ dicitur Centoprato, Casatos 2. cum omnibus
adjacentiis, vel adpendiciis eorum. Ch. 69 : Non est incognitum quod
Maganoldus.... Casatum unum cum hoba sua ad dictam Ecclesiam tradidisset. Ch.
87 : Et dotavi eam Casalibus 8. et similiter hobas 12. et mancipia denominata,
etc. Alia apud Vadianum loco citato : Et hoc est quod trado... et Casatos
tres his nominibus, etc. Casalées naturaus, dicuntur ejusmodi servilis
conditionis homines, i. Casati, seu Casalati nativi, originarii, in Foris Beneharn. tit. 1. art. 20.
casamhabent in villa, seu oppido, in Charta ann. 1206. apud Perardum in Burgund. pag. 299.
De decimis autem quas
vassi vel Casati homines nostri dare debent talis est ratio.Pridie Nonas Aug. Gaufridus Comes Cabilonensis,
hujus Ecclesiæ Casatus, apud castrum suum Donziacum Monachus factus obiit. Vita
Aldrici Episcopi Cenoman. pag. 118 : Quosdam vassallos, Casatosque, ut nominant.
Communi consilio fratrum atque Ecclesiæ
Casatorum concordante clero ac populo, elegerunt in Abbatem servum Christi
Arnulfum. Ibid. pag. 528 : Tunc igitur consultu Consilii pars sanior
cleri, et Casati Ecclesiæ Suessonicæ elegerunt sibi in Pontificem, sanctæ religionis
cultorem Arnulfum per id tempus reclusum.A clericis nostris et Equitibus quos Casatos vocant, etc. ubi
Equitesiidem qui
Milites.
Quidquid etiam
servitii et justitiæ in alodio Molismensi, in pratis scilicet et sylvis, in aquis
decimisque et aliis Milites Casati cum uxoribus suis et progenie eorum
habebant. Chartularium Monasterii Aquicinctensis fol. 26 : Nicholaus de
Inci sive de Cheon vir nobilis.... dedit etiam Militem unum, qui servitium debet cum
equo nostro Abbati.Ego Gomarus uxoris meæ Serenæ consilio, filiorumque meorum, simulque mecum Casati
mei, sive feodati, etc. Alia Lietberti Episcopi Camerac. : Casatorum,
sive domesticorum nostrorum. Historia Episcoporum Autisiodor. cap. 58 :
Propter domini et Casatorum seu vassallorum suorum potentiam. Vide
Capitul. 1. ann. 812. cap. 4. Baldricum lib. Chronici Cameracensis cap. 63. Vitam
Lietberti Episcopi Camerac. cap. 11. Chronic. Abbat. Lobiens. pag. 607. Fulbertum Carnot.
Epist. 6. 19. 43. et alibi, Ivon. Carnot. Ep. 28. Gesta Consulum Andeg. cap. 2. num. 6.
cap. 3. n. 8. Yepezin Chronico Ord. S. Benedicti tom. 5. pag. 465. 466. etc.
Chazez, apud Poetas nostrates. MS :
Et Duc et Comte, et demaine, et Chazé. Alibi : Encore seras de Bourgoingne Chazez.
Seloc qui estoit li aisnez, Fu de Babiloine Chasez, A Phelippes Gresce donna, etc. Infra : Et de Babilone ensement Vous doins-je tout le Chasement. Li Lusidiaires MS : Il vint à une chité, Manda ses ducs et ses Casés, De part tout les assemblez. Philippus Mouskesin Philippo Aug. :
Et donne et tiere autre assés, Dont il iert tenans et Casés. Alibi : Et cascun jour venoient més De Ducs, de Contes, de Casés. Je li ai prié que il aidoie à mes Chazez lor droit à maintenir, tant cum il
voudront droit faire. Chasiers, in Charta Odonis Ducis Burgund. ann. 1206 :
Et les Chasiers, autrement dits feodaux, dudit Chastillon. Homens de
Casades, viros nobiles vocat Raimundus Montanerius in Reg. Aragon. cap. 227 :
E llavors ell s'aparella ab. 300. homens de Casades que hi avia, que tots eren de
les mellors Casades de Genova.