cascavellus
Cascavel, sonalium, Neubrigensi.
Grelot, Sonnette, Crotalum, Provincialibus
Cascavau. Statuta Ecclesiæ Massil. ann. 1235 :
Indumenta
Canonicorum et aliorum Clericorum sint honestati congruentia clericali. Nec utantur
sotularibus, vel sellis pectoralibus, vel calcaribus deauratis, aut
cascavellis ; scilicet equorum collo appensis, ut olim erat in usu, atque
etiamnum videmus in mulis vectoriis et clitellariis. Inventarium ornamentorum Abbatis S.
Victoris Massil. ann. 1358 : Item in extremitate pendentis mitræ sunt sex parvæ
cathenulæ cum sex longis Cascavellis argenteis deauratis.Quicunque in hastiludio
commiserit homicidium, vel fecerit damnum fortuito casu, teneatur solvere homicidium, et
emendare damnum, nisi portaverit campanetas, Cascaviellos : qui autem portaverit, non
teneatur dare.