clavarius
clāvārius, ī, m. (clavus) = ἡλοκόπος (Gloss.), Nägelverfertiger, clavarius materiarius, Holznägelverfertiger, Corp. inscr. Lat. 12, 4467.
computat in cirotecis ~ii et prepositi iiij d.(
in cyrotecis ‥ clavar’
clāvārĭus, ĭī, m. , qui fait des chevilles : CIL 12, 4467.
Chiaivolo, Cui claves fisci communis commissæ sunt :
Clavaire, apud Provinciales, in aliquot Statutis Regis Caroli VII. ann. 1445. et Ludovici XII. ann. 1508.
Itemque omnes redditus, et obventiones, et intratas, et
res, et procassia, et aventuras ad dictam civitatem et Commune ejusdem civitatis
pertinentes... (Rector civitatis) tradet et tradi faciet Clavariis
Communis Massiliæ ipsa die vel sequenti, qua ea recipient vel in eos pervenerint, ita
quod dicti Clavarii reponent secundum juramentum sui officii ea omnia in archa, vel
archis, quæ sunt in Clavaria, scilicet pecuniam et denarios ; et si pignora fuerint,
reponent ea in dicta Clavaria ; de quibus archis prædicti Clavarii teneant omnes
claves, et hæc omnia scribantur per publicum Notarium Massiliæ in officio Clavariæ,
electum et constitutum in cartulario et cartulariis Clavariæ, et his omnibus reddet
vel reddi faciet computum et plenam rationem illis, qui ad audiendum illud computum et
illam rationem fuerint specialiter constituti. Similia leguntur cap. 2.
Juramentum Clavarii Communis Ebredun. Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 141 : Ego N.
Clavarius Ebredunensis Curiæ juro, tactis sacrosanctis Evangeliis, quod usque ad annum
completum, quo Clavariam tenere debeo, Dom. Archiepiscopo et Dom. Comiti Dalphino et
eorum successoribus de omnibus quæ exibunt de judicatura et Clavaria Ebredun. cum
pertinentiis et aliis... provenient qualitercumque ad manus meas, fidelis ero, et ipsa
juxta posse extrahere procurabo, et omnia... in scriptis redigam.... et legale
computum reddam, etc. Item de tribus in tres menses judici computum
reddam de omnibus, sive sint denarii, vel pignora recepta, vel recipienda, et quoad
executiones et districtiones rebellium mandata judicis perficiam toto posse.... Item
quod de justitiis et de cera, et de plumbo, si quid in Clavaria invenero inventarium
faciam, et de eis in fine regiminis mei computum reddam. Confer juramentum
Judicis ejusdem Curiæ pag. 148. Statuta Arelat. MSS. art. 72 : Statuimus quod
Clavarii (recipiant) condempnationes et satisfaciant creditoribus
Communis. Constitutio anni circiter 1352. pro Clavariis ejusdem Civitatis :
Clavarii qui a clavibus juste exhigende et conservande fiscalis pecunie,
etc.Item quod Potestas teneatur
facere eligi in consilio unum Clavarium bonum et idoneum,... qui juret salvare et
custodire totum illum quod ad manus suas pervenerit de rebus Communis, tam in denariis,
quam aliis rebus, et quod non expenderet... aliquid sine licentia Potestatis et
consilii. Clavarius Communis Terdonensis in Charta ann. 1368. Clavaria Digniensis, in Charta ann. 1271. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 94 :
Clavaria Curiæ Ebreduni et Caturicarum, in
Computo ann. 1332. ejusd. Hist. tom. 1. pag. 117. Clavarius Curiæ Episcopalis, in Concilio Avenion. ann. 1509. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 387. ubi fit etiam mentio pœnæ
decem solidorum Turon. per dictum Clavarium nomine fisci exigendorum.
Johannes de Gamaches armiger et Claverius
Bitterensis, etc. Privil. Sommer. ann. 1463. ex Reg. 199. Chartoph. reg. ch.
41 : Item commettent et ordonnent lesdiz conseillers ung receveur ou Clavaire, qui
est tenu lever l'argent que lesdiz conseillers mettent sus, tant pour nous, que pour les
affaires de ladite ville.Clavarii, pecuniæ scilicet publicæ collectores et custodes. Stat. Vercel. lib. 1. pag. 12. r° :
Clavarius vero seu procurator
communis, qui ipsam quantitatem (pecuniæ) in ratione communis posuerit seu
poni permiserit, solvat communi Vercellarum nomine pœnæ pro quolibet ipsorum libras
decem. Rursum pag. 25. r° : Quod avere communis... dari vel expendi non
possit per potestatem vel rectorem communis Vercellarum, Clavarium vel officialem a
libris decem Pap. etc. Stat. Astæ collat. 20. cap. 40. pag. 69 : Clavarii
communis Astensis teneantur scribere in introitu cujuslibet potestatis illud, quod esset
vel erit in domo habitationis domini potestatis, mobilibus sive massaritio ; et illud
quod durante officio suo fieri facerent dicti Clavarii et omnia ponere in
quaterno. Stat. Montis-reg. pag. 5 : Item statutum est, quod dominus
vicarius, judex, Clavarius et milites, et alii de eorum familia teneantur et debeant
ipsi et quilibet eorum solvere hominibus civitatis Montis-regalis, etc.Syndici communis Massiliæ.... faciant diligenter inquiri et recolligi omnes
cartas et instrumenta omnia, quæ pertinent, vel pertinere videbunt, ad commune Massiliæ,
sive in quibus jura Communis dicti Contineantur, vel continentur aliquo modo, quicunque
eas vel ea habeant, vel haberent præter Clavarios dicti Communis,
et ea insimul collecta, in tuto loco et securo, bona fide et sine fraude,
reponantur. Hinc eodem cap. § 6. statuitur : Quod cum Clavarii...
deponent suum officium... consignent prædictas cartas... eis succedentibus... quæ dicta
instrumenta, cum restituta erunt, ut dictum est, recognoscantur carta per cartam cum
dictis registris, et cartæ vel instrumenta emptionum, et alia dicti Communis instrumenta
cariora (f. rariora) alibi quam in Clavaria, in tuto tamen loco et secreto
reponantur, et custodiantur a Clavariis... sub duabus clavibus custodita, quarum unam
habeat unus ex dictis Clavariis, et aliam alter ex eis, qui registra tenebunt.
Id quoque adnotat Auctor Historiæ Dalphin. tom. 1. pag. 117. Custodes regestorum Cameræ
computorum quibusdam in locis appellatos fuisse Clavarios. Propter hanc Chartarum custodiam Clavarii Notariis non semel adjunguntur. In juramento jam laudato judicis Curiæ Ebredun. promittit Judex
se procuraturum, quod Notarius Curiæ omnia scribat et
Clavarius similiter. Sic in Statutis Arelat. art. 21. Subclavarius et Notarius Curieconjunguntur,
et ipse Subclavarius vel Notarius eos scriberejubentur, qui post campanæ pulsationem errantes invenirentur. Iisdem
Subclavarioet
Notarionon semel præmittitur
Syndicusin Ordinatione Consilii ejusdem urbis ann. 1392. Verum licet Notariis plerumque adjungantur Clavarii, Notariorum tamen vices agere prohibentur in
processibus criminalibus, ut habet Constitutio anni circiter 1352. cujus interdicti ratio est,
ut omnis fraudis et suspicionis subditis
tollatur (occasio,) et qui partem pro officio curie in ipsis inquisitionibus
videtur debere facere, processus inquisitionis ipsius non appareat ordinator. Contra
autem facientes ipso facto privationis officiorum suorum cum famæ macula et penam
xxv.
librarum incursuros se cognoscant. Annui erant Clavarii, et interdum saltem plures
in una urbe. Massiliæ tres fuisse discimus ex Statutis ejusdem urbis lib. 1. cap. 69. § 9.
ubi unicuique eorum salariumassignatur
librarum Reg. Coron.
omnes libras et alia pondera Numeraliorum, Speciatorum et Merceriorum
quater in anno recognoscere, ut legimus in Statutis Arelat. art. 74. et
Subclavarium eligere, qui
Subclavarius teneatur reddere rationem Clavariis
singulis septimanis in scriptis de habitis expensis, ibid. art. 72.Clavarii: quod ut probet, adducit locum Ordinationis anni 1274. tom. I. pag. 127. col. 1 :
Ecclesia de Romanis : Sacrista
seu Claverius habeat custodiam clavium portarum villæ de Romanis. At vereor ne
Claveriushic idem sit qui
ThesaurariusEcclesiæ de Romanis, ac proinde ne Sacrista sic dictus sit, non quod claves urbis, sed quod claves thesauri penes se haberet. Ut ut est certius observat laudatus Historiographus pag. primum citata Clavarii nomen in veteribus Instrumentis sæpius inditum fuisse peculiaribus Coactoribus, qui non raro Castellanis adjunguntur et Cellerariis, ceterisque prædiorum aliarumve rerum administratoribus, unde merito conficit horumce omnium ministrorum munera magnam inter se necessitudinem habuisse. Statuta Dalphin. fol. 79 :
Quantes fois que
ung Clavaire, Greffier, Fermier et autre crediteur, voudra faire compellir ung ou
plusieurs debiteurs, etc. Hæc Cl. Scriptor, quibus subjicienda sunt, quæ hac de
re suppeditant Statuta Arelatens. art. 80. ubi de redditibus castri Aurillæ. Constitutis
primum iis, quæ Castellanum spectant, de Clavariis mox subjungitur : Omnium
prediorum Clavarii, qui eligentur in festo Pasche, solvant medietatem infra octo dies ex
quo fuerint in Clavaria, et Clavarii qui eligentur in festo Sancti Michaelis solvant
aliam medietatem usque ad xx. dies post festum sancti Michaelis.
Litteræ Caroli Regis Jerusalem et Siciliæ ann. 1290. e MS. D. Brunetfol. 76. v° :
Et si Clavarios Bajulosque, Pedagiarios ac Gabellarios, et ceteros Collectores
pecunie ydoneos in Comitatibus Provincie et Forcalquerii creari facere ordinaverimus,
qui subjectos nostros exactionibus indebitis non molestent, etc. Ibid. fol. 77.
v° : Item, quod nullus (sic) creantur Clavarii, Pedagiarii, Gabellarii
aut Bajuli, qui pecunias Curie receperint, nisi fuerint ydonei et solvendo ad Senescalli
arbitrium ejusque consilii, etc.In omni conventu eligantur tres fratres providi et discreti consiliarii, custodes
et Clavarii, et prior aut præsidens in conventu et dicti fratres bona communitatis
pariter custodiant, et recipienda recipiant, et exponenda exponant, et mutuanda mutuent,
et solvenda solvant, et alia faciant cum priore, quæ ad regimen conventus et custodiam
bonorum communium dignoscuntur pertinere. Ibidem rubr. 9 : In quolibet
conventu sit archa sive theca trium clavium, quarum unam teneat prior ; reliquas duas,
duo custodes seniores, etc.Clavarius,
Clavo.