clavellare
clavellaris, Rex, cum latronibus, / ut regnare des transgressoribus
Item voluit et concessit, quod non claudantur ostia, vel Clavellentur hominum
dicti Castri, nisi pro homicidio vel contumacia, vel cum non possent cavere vel affidare
de stando juri.
Sexta dicitur in memoriam, quia illa hora Christus fuit spoliatus, illusus et a
militibus Clavellatus.Clavellisseu clavis affigere. Guido de Vigevano de Modo acquir. et expugn. T. S. MS :
Sub illis
duabus assidibus sit latum uno semisse, et sint taliter firmatæ et insimul Clavelatæ,
etc. Instr. ann. 1294. in Reg. 2. Olimparlam. Paris. fol. 5. v° :
Dom. senescallus transcriptum dictæ literæ regiæ sigillo suo
pendenti sigillatum præcepit poni et appendi et Clavellari in porta dictæ villæ.
Charta ann. 1380. in Reg. 118. Chartoph. reg. ch. 448 : Idem serviens... unum
penuncellum armorum domini regis posuit et Clavellavit in porta vineæ dicti Stephani
consignatæ et de pignore captæ. Adde Probat. Hist. Nem. tom. 3. pag. 150. col.
2 : Il te Cleufichent mains et piés. Et lib. 2. ubi Judæus : ..... Je ne crois mie Que Jesus Cris li Fix Marie Que Cleufichierent en un fust Nostre anchissor, se Dex ne fust.
Clofichier, in Vita J. C. MS :
Il en fierent (clous) parmi les piés, Or est Jhesus bien Clofichiés. Hinc Cloficheure, Clavi foramen, in Serm. 16. ex Cod. MS. S. Vict. Paris. :
Sire, sains Thomas dist : Se je ne voi la Cloficheure, de ses mains et de
ses piéz,... je ne creerai ja. Vide supra Clavare 2.