coccula
Atque quot jubæ in tua Coccula (quod
vulgariter vocatur quoddam genus indumenti quo Hibernenses utuntur, de foris plenum
prominentibus jubis, seu villis, quæ in modum crinium sunt contextæ) tot homines per te
a pœnis perpetuis eruentur. Hinc discere est quid sit Coculaapud Bonifacium Archiep. Moguntin. Epist. 74 :
Caligas, et peripsemata, orarium, et
Coculam, et gunnam brevem nostro more consutam. Et in Concilio Cloveshovensi
ann. 747. cap. 28. de Monachis : Nec imitentur sæculares in vestitu crurum per
fasciolas, nec per Coculas in circumdatione capitis, modo pallii laicorum,
contra morem Ecclesiæ. Alias