cociones
Quidam Coccio derasus et insaniens, linea tantum et femoralibus indutus,
etc. Capit. Caroli. M. lib. 1. Ut isti mangones et Cogciones qui sine omni lege vagabundi vadunt, per istam
terram non sinantur vagari. Adde Capitul. 1. Caroli M. incerti anni cap. 45. Ubi
Rhenanus lib. 2. Rer. Germ. pag. 95. ait, ejusmodi Mangonum adhuc nomen et res apud
Germanos manere : die Mengen. Hincmarus Opusc. 5. de Coercendis
militum rapinis : Per villas in quibus non solum homines Caballarii, sed etiam ipsi
Cocciones rapinas faciunt. MS. : Truans estoit, pantonniers et Coquins. Arilatoresdicuntur. Festus :
Arilator, qui etiam Cocio appellatur, dictus videtur a voce Græca, quæ est,
αἴρε , i. tolle, quia sequitur merces ex quibus quid
cadens lucelli possit tollere. Ubi Jos. Scaliger Arilatoresdictos vult ab
arra, atque ita nuncupari empturientes, qui data arra postulant sibi credi, unde a cunctando
Cunctiones, Cuctioneset
Coctiones, inquit, dicti. Quod idem Festus videtur innuere, dum ait
Coctiones dictos videri quod in emendis vendendisque
mercibus tarde perveniant ad justi pretii finem. Gloss. Isidori : Arillator, ut apud Isidorum. Auctor veteris Gloss. apud H. Stephanum pag. 310.
Cauponarius, Cogo. Legendum enim
Cocio. Usos hac voce Laberium apud A. Gellium lib. 16. cap. 7. et Plautum in Asinaria pridem observarunt viri docti. Ex quibus tandem colligere est
Cociones, priscis, et ætatis mediæ Scriptoribus, dictos qui fora venalium et nundinales mercatus sectantur, qui dum contantur, licitantur, et de pretio cum mercatoribus contendere simulant, merces ipsas subripiunt et auferunt : cujusmodi sunt qui apud nos
Coquins, vulgo vocantur, quos non pauci hactenus a
Coquinis, nuncupatos putarunt, quod istius farinæ homines tabernas et popinas circumeant, quo aut locis ipsis inserviant, aut obsonii particulas avellant.
Cozzonietiamnum Italis dicuntur, quos nostri
Maquignonsvocant. Neque alii videntur, quos
Coquinosappellavit inferior ætas. Vita Clementis VII. apud Bosquetum :
Carcassonæ et Tolosæ populares,
quod vulgariter nuncupabant Coquinos, contra Nobiles insurrexerunt.Hospitale, quod
Coquinorumvocant. Coquos porro pro furibus habitos auctor est Plautus in Aulularia :
... Mihi omnis angulos Furum implevisti in ædibus misero : mihi Qui intromisisti in ædes quingentos Coquos. Idem in Pseud. : Forum Coquinum qui vocant, stulte vocant, Nam non Coquinum, verum furinum est forum. Donatus ad Terent. Eunuch. : Manipulum furum, Coci discipulos dici
putant. Vide Casaubonum ad Athen. lib. 14. cap. 22. A. Cocionibusdicta
Coccionatura. Aliæ Glossæ pag. 312 :
Cocinaria, non
Cocionatoria.