comestiones
Pastus, gistum, prandium, convivium, etc. vulgo
Ex præcepto Comestiones non recipit
Comes, nisi sex, unam a Vicecomite de silvis, etc. Vetus Charta apud Labbeum
tom. 2. Miscellan. : Exactiones quas Joannes... Episcopus precibus Regis Ludovici
prædicto Monasterio remiserat, videlicet in Quadragesima et Adventu Domini Comestiones,
vel earum redemptiones, etc. Charta Hugonis Comitis Marchiæ et Inculismensis
ann. 1241. in Regesto Inculism. : Pro Comestione vero rendali et jure quod
habebamus in villa et in hominibus villæ Magniaci Prior de Botavilla reddet nobis et
successoribus nostris Comitibus Engolism. centum solidos rendales. Adde cap. 3.
de Præscriptionibus, Specul. Saxon. lib. 2. art. 12. § 4. Bullam Gregorii IX. PP. ann.
1235. apud Ughellum tom. 1. pag. 83. etc.Nuncius autem Comitis qui venerit, faciet ei alia necessaria Comestus bona
fide.Matutinalem
Comestionem, quæ puerorum esse solet, etc. in monasteriis scilicet.Amplius
Dominus Prior habet a me unum Esum cum duobus paris Epularum coxatarum et assatarum ad
opus et personam ejusdem Prioris.