comiatus
Commeatus, quod verbum usurpatur non semel pro abeundi licentia : unde Græci recentiores
Conjé, vel
Congé, mutuati sunt. Capitula Caroli Mag. lib. 5. cap. 16.
Mulier
si sine Comiatu viri sui velum in caput suum miserit. Cap. 42.
Si... aliquid de suo officio sine Comiatu facere præsumpserit. Capitulare
Pipini Regis Italiæ cap. 5 : Ut nullus eos debeat recipere in vassallatico sine
Comiato Senioris sui, etc. Tabul. Casauriense 1. part. cap. 94. Ch. 3. ann.
901 : Ego Rimizo... vendidi vobis Elperimo... ad vestram proprietatem possidendum
omnes ipsas res proprietatis meæ quæ mihi per cartulam obvenerunt a Ramburga filia
quondam Gilonis conjuge Otteberti, per Comiatum memorati Oiteberti viri sui, sicut in
ipsa cartula mea continetur. Alibi : Ego Flora... per consensum et
Comiatum Petri viri mei dono et trado pro anima mea, etc. Ibidem : Ego
Raymundus Comiatum dedi, (uxori) et consentiens sum. Vide Commeatus.Taxilo, dux de Bawaria... per suum
Comigatum rediit ad patriam.