comitatinus
Quilibet Comitatinus vel districtualis civitatis Florentiæ existens, etc.
Chron. Mutin. ad ann. 1327. apud Murator. tom. 11. Script. Ital. col. 115 : Ita
tamen quod ipsi intrinseci cives, Comitatini vel stipendiarii, deinde ad triennium, non
teneantur ad eundum vel mittendum in cavalcata. Annal. Estens. ad ann. 1403.
ibid. tom. 18. col. 981 : Advenientibus etiam nonnullis montanariis sive
Comitatinis, qui ex circumstantibus locis ad dictos exules occurrerant, etc.
Vide Comitanus et Comitatus 3.
Nomina vero illorum sunt infrascripti : In primis de civitate Florentiæ...
Nomina vero Comitatinorum Florentinorum... sunt isti infrascripti, etc.
Comitativus eodem sensu. Sententia contra Paduanos ejusd. anni ibid. pag. 549 :
Cum nuper contra civitatem Paduæ et commune ipsius, ac etiam contra quosdam
cives et Comitativos civitatis ejusdem, etc.