comitores
Vavassores, recensentur in Actis antiquis. Usatici Barcinonens. MSS. cap. 2 :
Qui interfecerit Vicecomitem, vel vulneraverit, sive
desonoraverit in aliquo, emendet eum sicut duos Comitores, et Comitorem sicut duos
Vavassores. Cap. 19 : Placitare vero debent cum Comite Vicecomites, et
Comitores, et Vasvassores sui, nec non et Milites ubicumque eis mandaverit infra suum
Comitatum. Cap. 71. de Curia Principis:
Sunt in ea Principes,
Episcopi vel Abbates, Comites et Vicecomites, Comitores et Vasvassores, Philosophi et
sapientes, atque Judices. Vox etiam nostris nota. Tabul. S. Eparchii Inculism.
fol. 75 : Comitores de Lugerac prius condonaverant Deo et S. Eparchio illum mansum
de Chasenvilla, etc. Adde fol. 123. Et super Barones, Comptores, Castellanos et
alios nobiles, etc. Ita fol. seqq. Et in Tabulario Celsiniacensi : Petrus
Monachus de Cazlada acquisivit in guadio totum censum de obedientia S. Maximini :
videlicet de annona et de denariis, et de uno de Comptoribus de Murol, de Petro Comptor,
et de uxore Calixti, et donavit ipse Petrus Monachus propter hunc censum ad supradictos
Comptores 60. solidos Claromontenses, ad unumquemque 20. solidos.
Amblardus de Brezons vocavit Amblardum
Comptorem, et dixit ei... de qua re respondit Comptor Amblardo, etc. Pluries
ibi legitur indiscriminatim Comptoret
Comtor. Instrum. tom. 2. novæ Gall. Christ. col. 89 :
Hugo Episc. Claromont... accepit hominium Ademari Comptoris an.
1239. Et col. 91 : Nobilis vir Guillelmus Comptor dominus de Apchonio
recognoscit Episcopo castra d'Apchon et de Vaulmieres cum pertinentiis, etc. an.
1267.Comitoribuscommentatur Andreas Boschus in Catalania pag. 317.
ChastelComitoris anno 1215 :
Ego Chastel Comtors de S. Niteri (Necterio) posui in pignore
decimas, quas ego emi de Milo Danglars, Monasterio S. Illidii.Comitoris. Sacramentalia Arnalli Vicecomitis de Castro-Bovo et Ermengaudi Comitis Urgellensis ann. 1185. in Appendice Marcæ Hisp. col. 1380 :
Et ego Ermengaudus præfatus Comes dono et laudo et concedo illam Comtoriam
et castra et honores de Cabozed cum omnibus quæ ad illam jure pertinent ; et precor et
mando et admoneo te, ut non accipias illam Comtoriam et castra et honores per alium
dominum nec per alium seniorem nisi per me, et dones mihi potestatem de ipsis castris
prænominatæ Comtoriæ, sicut mos est dare potestatem castrorum, et facias mihi illud
servicium, quod antiquitus Comitores de Cabozez faciebant antecessoribus meis, secundum quod illa tenueris. Et ego A. Vicecomes de Castro-Bovo accipio
præfatam Comtoriam per te, et convenio et promitto tibi, ut faciam illud servitium de
illa, quod exire debet, et non faciam alium dominum, nec alium seniorem, neque accipiam
illam per alium nisi per te, et donem potestatem.