commendisia
Ego Theobaldus, etc. Quod ego retinui sub me in
Commendisia mea Reinaudum Seiguer civem Tolosanum. Concessi siquidem ipsum peregrinum
quamdiu sub me morabitur, in Commendisia mea fore liberum ab omni tallia, tolta, et
demanda, a justitia villæ, turris et gabiolæ, ab omni exercitu et chevaucheia et ab omni
alia exactione. Propter hoc autem dictus Renaudus tenetur mihi vel mandato meo reddere
annis singulis in nundinis S. Aigulfi 60. sol. Pruvin. pro uno scypho argenti, unius
marchæ, interius deaurato. Actum, etc. Alia ann. 1200. in eodem Chartul. :
Ego recepi in Commendisia mea bona fide Margaretam uxorem Petri Raymundi
Tolosani. Ita tamen quod dicta Margareta reddet mihi, etc. scyphum argenti, etc. et per
hoc volo eandem Margaretam esse immunem ab omni tallia, etc. Tabularium Abiense
fol. 52 : Pro quibus annuatim reddant Fratribus de Massigne 4. nummos de
Commendiza. Tabularium S. Trinitatis Vindocinensis ann. 1083 : Terram quæ
vocatur Balneolus, misit Amelina in Commendisiam Odoni Comiti, talem videlicet, ut
unusquisque qui ea terra bordam vel domum haberet, minam avenæ redderet illi ob
tutamentum. Cur vero Amelina prædium suum Odoni commendaverit, sic prodit in
Charta 289. fol. 67 : Sed quia (terra apud Balneolos) contigua cætero
non erat meo casamento, et ab illo longe manebam, ideo ad Odonem Comitem accessi, qui me
valentior erat, eam tueri deprecans, ut ipsam a suis omnibus receptis ob amorem meum, ac
si propriam, suo tutamine defensaret, dans illi loco mercedis 60. arietes, etc.
Charta Hugonis Ducis Burgundiæ ann. 1236 : Ex præmissis igitur plenius attendentes
quod memoratus avunculus noster D. Guill. de Vergeiaco aut aliquis alius nullam habet
guardiam aut Commendisiam in Abbatem et Conventum
aut homines villæ Besuensis, nisi de voluntate Episcopi Lingonensis,
etc. Vide Warda.Commendisiaipsa præstatio pro
Commendisia. Charta ex Tabulario Vindocinensi, cujus titulus
De Comandisia de Domzei, concipitur :
Paganus de Montedublello promisit Deo et D. Gaufrido
Vindoc. Abbati se servaturum obedientiam de Domzeio, cum omnibus quæ ad eam pertinent,
et ab omnibus cum quibus pacem haberet, defensurus, eo pacto ut pro quadriga in terra
singulis annis daretur unus sextarius frumenti, et pro dimidia quadriga, una
mina. Idem Tabularium, Charta 86 : Donavit Consuetudines omnes quas habebat
in terra de Loirs et de Forgetis ; vicariam scilicet et Commendisiam et carreium,
etc. Charta fundationis Abbatiæ omnium SS. Andegav. ann. 1049 : Similiter
perdonat (Comes) Commendisiam villanorum Montisfortis, etc.
Radulfus de
Monterebelli Vicecomes cedit Commendisiam sive toltam, quam in terra S. Florentii
habuerat. Item et Goffredus de S. Quintino, qui partem istius Commendisiæ in feudo
tenebat.Et avec ce donna ausdits Abbé et Convent la Commendise qu'il avoit des
hommes de Givry et de Veanne, sans vouloir en aucune chose venir contre la Charte de
Hugues Duc de Bourgogne son pere, par laquelle il ne devoit prendre en Commendation les
hommes de l'Eglise de Cluny. Vide Chopinum lib. 3. de Sacra polit. tit. 7. § 5.
Louvetum in Hist. Bellovac. tom. 2. pag. 182. 183. Guichenonum in Probat. Hist. Bress.
pag. 23. etc.Commenditias autem meas de
Volvento, vel aliis locis in terra dicti Monasterii vel membrorum, de cetero recipi non
permittam ; nec impediam nec faciam impediri, quominus idem Monasterium cum membris et
pertinentiis suis plena fruatur ac perpetua libertate.Aganus Christi
famulorum famulus trahit Monasterio Virzionensi filium suum Rainaldum in presentia D.
Berengarii Abb. una cum Commandicia terre loci ejusdem.