compagi
Pervenit ad nos, Diaconos ecclesiæ Catanensis, calceatos Compagis
procedere præsumpsisse. Quod nulli hactenus per totam Siciliam licuisse, nisi solis
tantummodo diaconibus ecclesiæ Messanensis, quibus olim a prædecessoribus nostris non
dubitatur esse concessum, bene recolitis. Hinc Papiæ : Compagi, genus
calceamenti, quo utebantur diaconi Romani.